628
c) L.. 78. §. 1. ibid. Plane si pater filiae nomine, qui in fundo
generi usumfructum habebat, dotis constituendae gratia eum dederit,
et in matrimonio mortua fuerit, habebit ex sua persona ususfructus
petitionem (vgl. §. 405. Anm. 4.).
d) L. 78. §. 2. ibid. Quodsi mulier in fundo suo marito usumfructum ¬
dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit ususfruc
tus proprie, qui et non utendo ipsi pereat. Quod si acciderit, videamus, ¬
an etiam nunc sit dotata mulier? Et si quidem dominium apud
mulierem est fundi, ad quem reversus est ususfructus, nihil iam in
dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui, quod non utendo
amisit usumfructum, imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet;
ideoque indotata erit. Quodsi alienaverit uxor proprietatem, quae
sine ullo mulieris emolumento plenior facta est, adhuc dotata est,
quia dotis actione teneri debet maritus, qui, quando licuit usufructu
uti, amisit eum non utendo; nam, si habere perseverasset usumfructum ¬
ad divortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia, etsi
non protinus ad ipsam transiret, tamen vel pretio vel beneficio sine
incommodo mulieris ad proprietatem reverteretur. Si autem usumfructum ¬
maritus non amiserit, morte mulieris non finitur ususfructus
apud maritum (aber vgl. §. 405. Anm. 4.). Divortio autem facto,
primo videamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis ¬
eius anni dividantur fructus, quod probandum est. Ipsius autem
restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum ususfructus cedatur et
ita cum proprietate consolidetur. Sed et si non sit fundi domina,
nihilominus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usumfructum; ¬
nam vel ex emto actione adhuc, ut usumfructum praestet, mulier
tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuivis magis gratiam
praestare, quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum, licere
ei civile est.
e) L. 78. §. 3. ibid. Uxor viro usumfructum dotis nomine dedit,
manente matrimonio eidem fundum vendidit; quaesitum est, divortio
facto quid dotis iudicio recuperare debeat? Dixi, referre, quanti fundus ¬
veniisset; nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier
dotis iudicio pretium ususfructus recuperare debet. Quid ergo est,
si vir ante litem contestatam mortuus fuisset? Heredes eius nihil
praestituros; nam etsi quilibet alius emtor proprietatis extitisset, heres
viri nihil mulieri praestaret, scilicet usufructu reverso ad proprietatem.
Ceterum si fundus totus veniisset, quanti debet venire non detracte
usufructu, intelligi mulierem dotem manente matrimonio recepisse.
Vgl. noch zu a. b. d. L. 57. D. h. t. 24. 3. Usufructu in dotem
dato, si divortium intervenerit (§. 405. not. c.), nec proprietas rei
apud maritum vel mulierem sit, eam dotis esse restitutionem, ut maritus ¬
caveat, quamdiu vixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque ¬
eius: quod an verum sit circa adiectionem heredis, dubito.
Interest, quemadmodum sit ususfructus in dotem datus. Si, quum