LIBER I. SECT. I. CAP. II.
38
CAP. II.
De iure circa vitam et mortem.
§. 1.
d seruandam vitam hominum, casu fatali oppres¬Jorum,
in primis aqua submersorum, suffocatorum ¬
et suspensorum, sancitum est '), yt: a)
Quilibet, etiam priuatus, tale quid videns statim
succurrat, praemio, siquidem eius studio vita restituta ¬
fuerit, X, si vero opera frustra adhibita,
Ill imperialium, praeuio testimonio magistratus,
gratis*) exhibendo, honorandus, sed ob auxilium
plane intermissum poena arbitraria, etiam pro re
nata corporali, adficiendus. b) Omnis magistratus, ¬
siue competens, siue incompetens, simulatque ¬
talem casum compererit, eiusmodi personae
curam absque vlla mora sedulo gerat; competens
vero illius loci, in quo corpus repertum, praeterea ¬
sumtus necessarios, quos haec ob egestatem
ipsa ferre nequit, subministret. c) Remedia medica ¬
et chirurgica adhibenda adcurate praescripta.
d) Ne fama eorum, qui tale auxilium praestant,
forte periclitetur, iis, qui quem iniuriis hanc ob
caussam lacessunt, graues poenae, scilicet, si singuli ¬
hoc audeant, numellarum, ergastuli, operis
publici, sin integrum collegium vel vniuersitas,
amissionis omnium priuilegiorum, iurium atque
immunitatum, propositae sunt.
1) Mandar die Rettung derer im Wasser oder sonst verunglückten ¬
und für tod gehaltenen Personen betr. d. d.
26. Sept. 1773. Rescr. d. d. 27. Nov. 1784. Conf.
Gottfr. SCHMIEDERS Polizey-Verfass. des Churfürstenth. ¬
Sachsen T. I. p. 340. sqq. T. II. p. 900. sq.
et T. III. p. 1431. sq.
2) Rescr. d. d. 28. April. 1786. ap. SCHMIEDERVM I. c.
T. III. p. 1432. sq.
§. 2.