Inhaltsverzeichnis : Becher, Johann Joachim: Joh. Joachimi Beccheri ... physica subterranea profundam subterraneorum genesin ...

Lib.  I.  Sect.  IV.  Cap.  VI.
155
mentari,  &  gravius  fieri,  Borellus  Author;  in  aqua
met  alla  reperiri,  quotidianum  est,  nec  quasi  possibile, ¬
  omne  per  meatus  subterraneos  illuc  ferri:
cum  in  arena  aurifera  etiam  post  elutionem,  aurum
regenerari,  &  quidem  extra  aquam  quidam  testentur. ¬
  Neque  ego  video  adeo  implicare,  si  quis  dicat,
principia  mineralium,  si  conveniant,  in  ipsa  etiam
aqua  sui  simile  producere,  &  in  sua  mixtione  per  aquam ¬
  non  impediri;  cum  indies  saxa,  &  ipsos  etiam
pretiosos  lapides  in  aqua  generari,  nec  ea  impediri
cernamus,  cum  aqua  eorum  compositionem  non
ingrediatur.  In  ipsis  quoque  mineris,  in  aqua  metalla
produci  certum  est;  refertque  PAthanasius  Kircher
in  arte  magna  lucis  &  umbrae,  herbam,  quae  in  media ¬
  aqua  crescit;  quod  nos  in  Balthico  mari  vidimus, ¬
  cum  Nymphaeae  specie,  quin  imo  Averroes
scribit,  novisse  se  foeminam  in  vicinia  cohabitantem,  probis ¬
  moribus  &  fidei  integrae,  quae  jurejurando  confirmaret, ¬
  concepisse  infantem,  semine  ex  balneo  attracto,  quod
profudisset  lasciviens  Masturbator,  recordorque  aviam
meam,  Spirae,  ancillam  habuisse,  quae  noctu  ex  vase
aquam  biberat,  in  quam  ranae  semen  dejecerant,  unde ¬
  post  tempus  atrocissimos  dolores  passa,  ventriculo ¬
  tumescente,  tandem  per  vomitum  sex  vivas
ranas  ejecit:  quod  meo  tempore  Nobili  cuidam  Franconico ¬
  cum  serpentibus  accidit.  Si  ergo  semina  tam
animalium  quam  vegetabilium,  in  aqua  non  impediuntur, ¬
  aut  emoriuntur,  quin  virtutem  seminalem
retineant;  quid  mirum  mineralium  principia,  prioribus ¬
  longe  fortiora,  crasin  suam  in  aqua  non  perdere, ¬
  sed  in  ea  quoque  mixtionem  suam  absolvere.
Ubique  ergo  metallum,  &  mineralia  produci  posse, ¬
  si  requisita  necessaria  adsint,  nullum  dubium
est
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer