PRAEFATIO.
XIV
reuera tamen iurisprudentiae magis per id nocent; ¬
quam vtilitatem adferunt rabulisque occasionem ¬
suppeditant, proferendi a,
quae funt contorta ac vana. Ac si quoque vtiha ¬
forsan sunt, quae hanc in rem tradunt, nullo
moto in libello iure locum sibi vindicant, qui
ad disputandum luuenibus inseruire debeat
eamdemque ob caussam omnes illas quaestiones, ¬
propterea quod non lunt controuerlae,
silentio praetermisi. Quumque tandem earum
saltem rationem habere volui, de quibus recentiores ¬
iurisconfulti litigarunt: non potuit
quidem fieri, quin eas quoque tangerein, quae
antiquiore aeque ac recentiore aetate fuerunt
controuersae vel sultim medio tempore exstiterunt ¬
litigiosae, eas autem controuersias, quas
antiquiores iurisconsulti, qui ante lustinianum
floruerunt ar in his potissimum, celeberrimae
illae iurisconsultorum, Capitonis ac Labeonis
sectae disceptarunt, vbi sedatae lunt ab erciscundis: ¬
a lustiniano; siue potius seius administro, ¬
Triboniano, aut ab alio, neque à recentioribus ¬
suscitatae, milsas feci.
Etsi per id accidit, vt multas quaestiones,
quas alii scriptores iuris controuersi tradunt,
hoc in libello frustra quaeras; tanto maiore tamen ¬
cura operam dedi, vt omnia illa capita
juris ciuilis colligerem, de quibus recentiores
jurisperiti litigarunt ac praesertim ea quoque
indicarem, quae ab auctoribus modo memoratis ¬
silentio sunt praetermissa vel ideo tangi
haud potuerunt, quod ipsorum aetate nondum
nata