Metadaten : Bluntschli, Johann Caspar: Deutsches Privatrecht

—  360  —
3)  emancipatos  et  qui  praetoris  beneficio  his  aequiparantur ¬
  tunc  tantum  ad  propria  bona  conferenda ¬
  compelli  posse,  si  jure  liberorum
paternae  hereditatis  partem  vindicaturi,  suis
heredibus  injuriam  faciant;  quod  generatim
ita  procedit,  si  vel  contra  tabulas  vel  ab  intestato ¬
  ex  edicto  unde  liberi  bonorum  parentis
possessionem  admittere  velint.  Quapropter  ad
utramque  bonorum  possessionis  speciem,  s»
non  autem  ad  secundum  tabulas  bonorum  possessionem ¬
  collatio  pertinet.  Verum  in  contra
tabulas  quoque  bonorum  possessione  à  conferendi ¬
  necessitate  emancipatus  exemtus  est,  si
testatoris  judicium  meruit,  i.  e.  si  eam
bonorum  partem,  quam  contra  tabulas  petendo
occupavit,  ex  voluntate  defuncti,  non  jure  liberorum, ¬
  sive  heres  scriptus  sit,  sive  legata  ei
relicta  sint,  obtinuerit;  nisi  forte  per  bonorum
possessionis  contra  tabulas  beneficium  plus
nactus  sit,  quam  ipsi  relictum  est;  hoc  enim
non  testatoris  judicio  sed  jure  liberorum  consecutus ¬
  esse  dicendus  est.  Hinc  Ulpianus  „vel
maxime  autem,  inquit,  tunc  emancipatum  conferre ¬
  non  oportet,  si  etiam  judicium  patris
meruit;  nec  quicquam  amplius  nanciscitur, -
  quam  ei  pater  dedit.“  40)
Vix  est  quod  adjiciamus,  ab  omni  conferendi
39)  cf.  e.  g.  fr.  1.  pr.  de  coll.  fr.  6.  si  tab.  test.  nullae.
40)  cf.  fr.  1.  §.  6.  7.  de  collat.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer