N.
II.
8
Physicae Subterraneae
aliorumque de rebus subterraneis relicta scripta,
adeo frivola, ridicula, & in praxi tenuia sunt, ut si
talium scriptorum doctrinam in hoc genere accurate ¬
expendas, merito ventilare incipias, utrum in
reliquis granum veritatis habeant, qui in subterraneorum ¬
doctrina prorsus ut coeci oberrant. Sed
maximum damnum Pseudo-Chymici, Neoterici
scriptores dederunt; qui indiscriminatim, nescio
qua prurigine & prava scribendi consuetudine impulsi, ¬
aliorum mendacia descripserunt, quae pro
fundamentis posuerunt: nihil interim vel in naturae
vel in artis praxi scientes, sed decepti alios deceperunt, ¬
atque ita mendacium mendaciis cumularunt.
Etsi quoque non pauci seduli fossilium indagatores,
multis non contemnendis experimentis fulciti exstiterint, ¬
genuina tamen & solida Theoria caruerunt: ¬
quod tales laborantes & metallicolae plerumque ¬
non studuerint, neque literis operam dederint:
nonnulli etiam omnia praxi, nihil Theoriae tribuentes, ¬
de rerum causis desperarint. Deinde si qui
boni fuere Theorici, à praxi plerumque alieni fuerunt. ¬
Indignum judicantes, sumptus, sanitatem,
tempus, & aestimationem sordidis & periculosis laboribus ¬
practicis impendere. Unde eorum Theoria
raro praxi stabilita fuit. Hoc & similia impedimenta ¬
non parum huie studio obfuerunt, & multum
detrimenti ac obscuritatis pepererunt. Qua vero
ego via incesserim, quomodo huic studio, & theorice ¬
& practice operam dederim, quaque occasione
ea invenèrim, quae pauci hactenus attigerunt, praefatio ¬
hujus operis exhibebit, ubi Lector plura de
his legere poterit. Jam ad distributionem operis
veniemus, quod quatuordecim Sectionibus absolvetur, ¬