C.
d.
§ 18. B. Geschichtl. Ueberblick über den Römischen Civilprozeß. 45
proximis, quam pro eo depensum esset, non solvisset
sponsori pecuniam; item lex Furia de sponsu adversus eum,
qui a sponsore plus quam virilem partem exegisset . . §.
Sed aliae leges in multis causis constituerunt quasdam
actiones per manus iniectionem, sed puram i. e. non pro
iudicato, velut lex Furia testamentaria .. §. Ex quibus
legibus cum agebatur manum sibi depellere et pro se lege
agere reo licebat; nam et actor in ipsa legis actione non adiicebat ¬
hoc verbum PRO IVDICATO, sed nominata causa, ex qua
agebat, ita dicebat: OB EAM REM EGO TIBI MANVM INICIO. §.
Sed postea lege Valeria, excepto iudicato et eo pro quo
depensum est, ceteris omnibus, cum quibus per manus iniectionem ¬
agebatur, permissum est, sibi manum depellere
et pro se lege agere. Gaj. IV. § 21—25.
2. Confessi aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati
conquirendae pecuniae causa . . eosque dies decemviri
’iustos’ appellaverunt, velut quoddam iustitium i. e. iuris
inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem,
quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde nisi
dissolverent, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant
iudicati addicebantur, nervo quoque et compedibus vinciebantur. ¬
— Erat autem ius interea paciscendi ac nisi pacti
forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. Inter eos dies
trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, ¬
quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. ¬
Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut
trans Tiberim peregre venum ibant. — Si plures forent,
quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri
corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem verba
ipsa legis dicam: TERTIIS NVNDINIS PARTIS SECANTO; SI PLVS
MINVSVE SECVERVNT, SE FRAVDE ESTO. Gell. XX. 1
42—44 46—49.
Per pignoris capionem lege agebatur de quibusdam
rebus moribus, de quibusdam lege. §. Ex omnibus autem
istis causis certis verbis pignus capiebatur et ob id plerisque
placebat, hanc quoque actionem legis actionem esse; quibusdam ¬
autem placebat legis actionem non esse, primum
quod pignoris captio extra ius peragebatur i. e. non apud
praetorem, plerumque etiam absente adversario, cum alioquin ¬
ceteris actionibus non aliter uti posset, quam apud
praetorem praesente adversario, praeterea quod nefasto
quoque die, i. e. quo non licebat lege agere, pignus capi
potuit. Gaj. IV § 26. 29.
— condicere autem denuntiare est prisca lingua. Itaque
haec quidem actio propria condictio vocabatur: nam
actor adversario denuntiabat, ut ad iudicem capiendum
die XXX. adessset . §. Haec autem legis actio constituta