Metadaten : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  57
IX.  Constellationes  aliae  sunt  salutiferae,  aliae  pestiferae,  seu  malignae;  ex  quo  fit,  vt
planetae  bene  inter  se  collocati  perdant  aliquid  de  malitia  sua,  augeantque  bonitatem.  Sunt  autem
maleficus
Quadratus  ads.
Coniunctio
benefica
Sextilis  ads.
*  beneficus
Oppositio
malefica
Trigonus  ads.  A  beneficus
X.  Non  sufficit,  planetas  alios  esse  beneficos,  alios  maleficos;  adscribuntur  etiam  singulis
quibusque  proprietates,  virtutes  et  effectus  peculiares,  nunc  in  rerum  natura,  nunc  in  vita  communi, ¬
  nunc  in  fatis  factisque  humanis,  facultatibus,  negotiis  aliisque  rebus  conspicui,  quin  imo
ad  animalia,  arbores,  plantas,  terras,  saxa,  metalla  eiusque  generis  alia  fere  innumera  pertinentes; ¬
  de  quibus  infra.
XI.  Quae  vires  et  effectus  singulis  planetis  adscribuntur,  eadem  sunt  partibus  coeli  et  temporis ¬
  propria  iis,  quibus  singuli  praesunt  planetae.  Sic,  quod  v.  c.  valet  §  planeta,  idem  valent
et  Domus,  et  Decuriae,  et  Horia,  et  Gradus  %,  et  aliae  eiusdem  planetae  possessiones.  Quam  ob
rem  omnia  numina  astronomica,  siue  apotelesmatica,  ad  septem  deos  deasque  reuocari  possunt  ac
debent,  nimirum  (C§984h.
XII.  Apotelesmata,  siue  decreta  astrorum,  sunt  aut  simplicia,  aut  composita,  aut  vniuersalia.
Quum  enim  singuli  planetae  per  se  suamque  naturam  et  suas  constellationes  aliquid  valeant  et
efficiant,  nunc  singuli  rogari  possunt,  nunc  plures,  nunc  omnes  simul.  Perfecta  autem  natiuitas,
quae  dicitur,  nata  oxoaoiv,  est,  quum  omnium  numinum  apotelesmaticorum,  et  planetariorum,
et  zodiacalium,  et  temporalium  decreta  consumuntur  et  summa  quaedam  inde  ducitur.
De  his  quidem  omnibus  id  est  grauissimum  nobisque  magnopere  tenendum,  quod  Dii  Deaeque
astronomicae  eadem  habent  adtributa,  siue  sint  domini  planetarum,  siue  diuisionum  zodiacalium,
siue  temporum,  siue  regionum;  id  quod  opus  est  paullo  accuratius  illustrare.  Exemplo  sit  d.
Tradunt  autem  veteres  de    planeta  eiusque  Domibus,  Decuriis,  Horiis,  Gradibus,  Temporibus
Regionibus,  quae  sequuntur.
Planeta  ?  calidus,  iracundus,  vehemens,  cuius  significatio  est  pugna,  caedes,  latrocinium,
violentum  regnum,  incestus,  cruenta  quaeque  26)
Domus  $  in  y  ad  ignem  cholericamque  naturam  declinans,  indomita.  Homines  ad  arma
parati,  clamosi,  contentiosi,  fortes,  timorem  incutientes,  fures.
Domus  3  in  m.  Homines  militantes,  audaces,  fortes,  incestuosi.  Patrocinium  animalium
mortiferorum  27)
Decuriae  $  variae  efficiunt  iracundos,  impetuosos,  feroces,  audaces,  saeuos,  temerarios,
impios  28).
Horia  3,  vel  fines,  termini,  hoc  habent  proprium,  quod  faciunt  fortes,  temerarios,  rapaces,
crudeles,  impios  29)
26)  Firmicus  L.  II.  c.10  p.  22.  Proclus  L.I.  c.  5.  p.28.  Ptolemaeus  Quadripart.  L.  II.  c.  8.  p.  29.  Manilius
Astron.  L.IV.  c.  12.  Firmic.  L.III.  c.  5.  p.  54.  105.  118.  aliique.
27)  Firmicus  L.  II.  c.12.  p.25,  26.  L.  V.  c.  5.  p.134.  135,  Ptolemaeus  Quadripart.  p.  6.  31,  32.  al.
28)  Firmicus  L.V.  c.  12.  p.144.  Ptolem.  Quadr.  p.  6.  30.  31.  al.
29)  Ptolemaeus  Quadrip.  p.  52.  Firm.  L.  V.  c.  2.  sub  ,  pag.  122.
H
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer