LIBER 11. PARS II. CAP. IV.
183
ceditur, quatenus discerni possunt *). Nec ultra quinquennium
nost aditionem numerandum impetrari potest 2).
Prætoris autem notio est, an admittenda sit separatio, necne 3)
§. 649. Admissa separatione efficitur, ut solis creditoribus hereditariis ¬
ex hereditate satisfiat, heredisque creditoribus tantum
4).
Et si idonea non
ex eo, quod superfuerit ex bonis testatoris
inveniatur hereditas, heres autem idoneus, non possunt reverti
ad heredem, sed ei quod semel postularunt, stare debent nisi
justissima causa ignorantia aliud suadeat 5). Si quidam creditorum -
sunt, qui non secuti sint beneficium, separatio ab aliis impetrata, ¬
illis neque prodest neque nocet 6). Si bona hereditaria
solvendo non sunt, melior est causa potiorum creditorum; legatarii ¬
post omnes demum admittuntur ?)
§. 650. Cessat remedium separationis, si heredis fidem secuti
sunt creditores, si hereditas ab herede bona fide distracta sit,
item elapso quinquennio et bonis confusis
TIT. III. DE COLLATIONE BONORUM 9).
§. 651. Si liberi parentibus suis heredes sunt, non raro accidit, ¬
ut quædam bona ipsis propria in hereditatem inferre teneantur, ¬
qua obligatio collatio bonorum appellatur. Hoc ius primum
Prætoris edicto introductum est, cum emancipatos liberos simul
cum suis heredibus ad bonorum possessionem vocaret. Ne enim
iniqua inaqualitas eveniret, emancipatos omnia sua bona, quae
patri acquisita fuissent sine emancipatione, in medium conferre
iubebat. Mox filia quoque, sua heres dotem conferre compellebatur ¬
10). Postea vero cum alia essent patrum iura in bonis liberorum ¬
suorum, hoc ius eo mutatum est, ut non solum emancipati
liberi suis heredibus ea conferre iuberentur, qua emancipatione
non interveniente patris fuissent, sed etiam, ut sui suis et emancipati ¬
emancipatis omnes res conferre obligarentur, qua ab hisce
accepissent ea lege, ut aliquando in partem hereditariam computarentur ¬
11).
§. 652. Collationis officium itaque liberis, parentibus suis suc1) ¬
Fr. 1. §. 12. eod.
2) Fr. 1. §. 13. eod.
Fr. 1. pr. §. 14. eod.
4) Fr. 1. §. 1. 17. D. eod.
6) Fr. 1. §. 16. eod.
Fr. 1. §. 17. fr. 3. §. 2. fr. 5. D. h. t.
Fr. 4. §. 1. fr. 6. pr. D. h. t. 8) Fr. 1. §. 10. 11. 15. fr. 2. D. eod.
9) D. 37, 6 (de collatione bonorum). c. 6, 20 (de collationib.). Nov. 18,
c. 6. Nov. 97. c. 6. v. Vangerow, Lehrbuch §. 515. 516.
10) D. 37, 7 (de dotis collatione).
11) C. 17. 19. 20. C. h. t.