256
Ludwig Kaas,
Batavus bis in qualibet hebdomada sermonem habent hoc super negotio
cum Cardinali Status Secretario, et sperare juvat, quod tandem aliquid
concludent ....
31.
Fakultäten Hommers. Pfarrarchiv Ehrenbreit stein und Staats-
archiv Koblenz Abt. 551 Nr. 94 Bl. 15/16 (Abschriften).
Facultates concessae a SS. D. N. D. Pio P. P. VII. R. D. Josepho
Ludovico ab Hommer Vicario Capitulari Dioecesis Trevirensis in Ger-
mania dummodo canonice electus ac deputatus existat.
1) Absolvendi ab Haeresi, et Apostasia a Fide, et a Schismate
quoscumque etiam Ecclesiasticos, tam Saeculares, quam Regulares, non
tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi sanctum Officium exercetur, nisi in
locis Missionum, in quibus impune grassantur Haereses (deliquerunt:
nec illos qui judicialiter abjuraverint, nisi isti nati sint ubi impune gras-
santur haereses)1), et post judicialem ab jurationem illuc reversi, in haere-
sim fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum.
2) Tenendi, et legendi Libros prohibitos Haereticorum, ad effectum
eos impugnandi, et alios quomodolibet prohibitos, praeter opera Caroli
Molinei, Nicolai Machiavelli, Historiam civilem Regni Neapolis Petri
Giannone, Poema inscriptum: La Puoelle d5Orleans et Librum cui titulus
de 1’esprit2 * *); et libros de Astrologia judiciaria principaliter, aut incidenter,
vel alias quovis modo de ea tractantes, ita tamen, ut libri ex illis Pro-
vinciis non efferantur.
3) Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto tantum cum pauperibus
in contrahendis; in contractis vero cum haereticis conversis, etiam in 2.
simplici, et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et
in his casibus prolem susceptam declarandi legitimam.
4) Dispensandi super impedimento publicae honestatis justitiae
ex sponsalibus proveniente.
5) Dispensandi super impedimento criminis, neutro tamen con-
jugum machinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum.
6) Dispensandi in impedimentis cognationis spiritualis, praeterquam
inter levantem et levatam.
7) Hae vero Dispensationes matrimoniales, videlicet 3. 4. 5. et 6.
non concedantur nisi cum clausula ,,dummodo mulier rapta non fuerit,
et si rapta fuerit, in potestate raptoris non existat", et in dispensationibus
hujusmodi declaretur expresse, illas concedi tanquam a Sedis Apostolicae
x) Der Inhalt der Klammer, der in der Ehrenbreitsteiner und
Koblenzer Abschrift wohl nur versehentlich ausgelassen ist, wurde nach
dem bei Walter, Fontes p. 511 abgedruckten, im übrigen fast wörtlich
übereinstimmenden Formular ergänzt.
2) Das Formular bei Walter, Fontes p. 511 ss. enthält an dieser
Stelle noch eine Reihe anderer italienischer und französischer Werke,
die, weil für die deutschen Verhältnisse ohne jede praktische Bedeutung,
mit Absicht übergangen werden.