383.
AVGVSTVS. Nummum hunc argenteum
inter mea bona apud me domi habeo.
In una parte.
50. Augustus depictus est laeua facie, aperto
capite, cum nominis adscriptione. CAE-
SAR AVGVSTVS.
In altera.
Apollo effigiatus est, diadematus, cuius in
fronte gemmae adparent, quadrifolio her-
bae persimiles, laeuo ore, cuius ad tergum
pharetra cernitur. Oculatiorem hic op-
perior qui iudicet. Circumscriptio. C.
MARIVS PRO IIIVIR. Nummum eum
argenteum cum alijs apud me adseruo.
In una parte.
51. Augustus cernitur laeua facie, aperto collo,
et capite, sine nominis Inscriptioe ulla
In altera.
Fornix Augusto erectus, in cuius late-
ralibus Aructuris signa insculpta sunt
Aquilae, quae Victor ipse ex hoste rece-
pisset. Cuius in frontispicio, seu in co-
rona laeui legitur. IMP. IX. TR. POT. V.
intra Opus, seu in porta. S. P. Q. R. SIGNIS
RECEPT. Summa coronide Quadriga
Victoriae, et Trophaeum medium adpa-
rent. Nummum hunc argenteum
uidi aliquando apud D. Antonium
Augustinum Romae.