— 355 —
ut, quasi bonorum possessionem omnino non acceperit, -
tota hereditas apud eum remaneat, qui in
potestate fuerit. 3 2) Quae cum ita sint, aptius haud
dubie collationis doctrina ad ultimum tractatus
nostri caput, quo de bonorum possessionis contra
tabulas effectibus disserere nobis propositum est,
rejecta esset. Verum hoc loco de justo disputationis
ordine paululum decedere propterea haud haesitavimus, -
quod, dummodo in ipso tractatus exordio significatum ¬
esset, collationis necessitatem non tam conditionem -
petendae dandaeve, quam effectum potius
impetratae bonorum possessionis contra tabulas esse,
timendum nobis nullomodo esse videbatur, ne obscuri
fieremus. Accedit quod minime omnem collationis
materiam penitus absumere, sed leviter tantum eam
perstringère in animo nobis sit, cum posterioribus
temporibus diversam admodum collationem bonorum
indolem induisse, neque jam ad injuriam suis heredibus -
per emancipatorum interventum illatam compensandam, ¬
sed potius ad aequalitatem quandam inter
liberos qualescunque paternorum bonorum participes
efficiendam, comparatam fuisse, inter omnes constet.
§. CX.
Aequitatis edicti de collationibus ratio in eo versatur, ¬
quod is, qui per emancipationem sui juris
factus est, a parente suo quodammodo beneficium
32) cf. fr. 3. pr. de collat.