LIBER
erunt collocandi in angularibus. hoc amplius dimidiatum quantum est spatium hemitriglyphi -
id accedit in mediano habens cimatium doricum in imo: alterum in
summo: item cum cimatiis corona crassa ex dimidia. Diuidendae autem sunt in corona -
ima ad perpendiculum contra fastigium trium triglyphorum & trium metopha
rum spatium distabit quod latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem
habeat laxamentum & uersus simulacra deorum aspectus dignitatem. Columnas autem -
striari. XX. striis oportet: quae si plane erunt angulos habeant. X. designatos: sin autem -
excauabuntur sic est forma facienda: ita uti quam magnum est interuallum striae: tam
magnis striaturae paribus lateribus quadratum describatur. In medio autem quadrato
circini centrum collocetur: & agatur linea rotundationis: quae quadrationis angulos
tangat: & quantum erit curuaturae inter rotundationem: & quadratam descriptionem
tantum ad formam excauentur. Ita dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem. -
De adiectione eius quae media adaugetur: uti in tertio uolumine de ionicis
est perscripta: ita & in his transferatur: quoniam exterior species symmetriarum & co
rynthiorum & doricorum & ionicorum est perscripta necesse etiam interiores cellarum -
pronaique distributiones explicare.
De interiore cellarum & pronai distributione.
Caput quartum.
— Istribuitur autem longitudo aedis uti latitudo sit longitudinis dimidiae partis: -
ipsaque cella parte quarta longior sit quam est latitudo cum pariete: qui paries
ualuarum habuerit collationem: reliquae tres partes pronai ad antas parietu;
procurrat: quae ante columnarum crassitudinem habere debent: & si aedes erit latitudi
ne maior quam pedes. xX. duae columnae inter duas antas interponantur: quae desiungant
pteromatos & pronai spatium. Item intercolumnia tria quae erunt inter antas & columnas -
pluteis marmoreis siue ex intestino opere factis intercludantur: ita uti fores habeant -
per quas itinera pronao fiant. Item si maior erit altitudo quam pedes. xI. columnae con
tra regiones columnarum: quae inter antas sunt introrsus collocentur: & hae altitudinem
habeant, aeque quam quae sunt in fronte. Crassitudines autem earum extenuentur. His rationibus
uti si octaua parte erunt quae sunt in fronte: hae fiant.X. partes. Sin autem. ix.
aut decima pro rata parte fiant in concluso enim aere siquae extenuatae erunt non discernentur. -
Sin autem riidebuntur graciliores cum exterioribus fuerint striae. xiiii. in
his faciendae erunt. xxviii. aut. xxxii. ita quod detrahitur de corpore scapi striarum numero -
adiecto: adaugebitur ratione quò minus uidebitur & ita exaequabitur dispari ratione -
columnarum crassitudo. Hoc autem efficit ea ratio: quod oculus plura & crebriora si
gna tangendo maiore uisus circuitione peruagatur. Nanque si duae columnae a que
crassis lineis circummetiantur: e quibus una sit non striata: & altere striata circa striglium
caua & angulos striarum linea corpora tangat: tametsi columnae aeque crassae
ruerint lineae: quae circundatae erunt aequales: quod striarum & striglium circuitus maiorem -
efficiet lineae longitudinem. Sin autem hoc ita uidebitur: non est alienum angustis -
locis & in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere: -
cum habeamus adiutricem striarum temperaturam. Ipsius autem cellae parietum -
crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet: dum eorum crassi
tudinibus columnarum sint aequales: & si extructi futuri sint quam minutissimis ce¬