LEB. I. DE ARGUMENTI ORDINE.
50
soletis inveniamus, quis est, quin videat, summa
cura ac diligentia auctores omnia inveterata expunxisse. ¬
Nec consentio cum Hugone, vel quis alius
dixerit, in hoc loco multa confusa esse; qui quum
nullum discrimen inter jus et judicium priori sensu
mansisse verius dicat, id censet, omnia judicia,
extraordinariis veterum cognitionibus similia, jam
a magistratibus discernenda fuisse; quod certe negandum ¬
est. Qui praeterea existimat, hoc loco tantum -
de officio Praetoris dictum esse, nec tamen perperam ¬
a compilatoribus admixtum de judicio ob id
ipsum, quod omne discrimen inter jus et judicium
evanuerit 13
Quo ipso res satis explicata non
videtur; neque ulla est confusio, quantum equidem
video 14)
*2) Ea de re haec disputat Benfejus in commentatione de
fundamentis Digestorum ordinis pag. 11: Intelligi licet,
libro secundo ea praecipue proponi, quae ad Praetoris officium -
jure antiquo pertinuerunt. Sed materiae de in jus
vocando multa admixta sunt ex doctrina, quomodo quis
judicio sistatur. Hujus rei causam celeberrimus Hugo
primus vidit. Justiniani enim temporibus, quoniam osficia ¬
magistratus judicisque uni injuncta erant personae,
omnia judicia veterum extraordinariis cognitionibus similia
erant, qua re quum discrimen inter jus (eo scilicet sensu
quo fr. 11. in f. D. de in jus vocand. describitur) et judicium ¬
evanuerit, hae quoque doctrinae non immerito a
Justiniani compilatoribus confusae sunt.
**) De ratione judiciorum novissimo quidem tempore nostri
inter se digressi sunt; quid mihi probatum sit, exposui