LIB. I. DE ARGUMENTI ORDINE.
48
mum tempus Justiniani. Omnia enim agenda erant
vel in judiciis minoribus coram pedaneo judice,
vel in majoribus coram magistratu; et ipsa ratio
nihil prorsus inter se differebat. De qua quae alibi
breviter disputata sunt, nunc fusius ac libère dicentur ¬
ad ordinem Digestorum intelligendum.
Ac primo quidem loco dicitur de in jus vocatione ¬
2) quae hic eadem est, atque vocatio in judicium; ¬
usque adeo erit affirmandum, hoc loco
tam de in jus, quam in judicium vocatione priori
sensu conjunctim expositum esse, idque negaverit
nemo, qui legerit a veteribus traditum, hic in jus
vocationem accipiendam esse pro vocatione litiganPostquam ¬
enim
tium juris experiundi causa *)
actor de ipsa actione instituenda ad Praetorem retulit, ¬
neque adhuc incerta fuit jurisdictio, ipse reus
vel ad Praetorem, vel ad judicem vocandus erat,
prout res vel in minori vel in majori judicio exponi
erat collibitum. Sive haec vocatio ad Praetorem, sive
ad judicem fuit, re ipsa nihil prorsus distulit; hic
enim magistratus ipsi judicantes officio judicis functi
sunt, vocatique judices. Nemo igitur facile poterit
compilatoribus succensere in illo, quod junctim de
utraque vocatione dixerunt. At maxime tamen de
2) Dig. II, 4.: „de in jus vocando."
10) L. 1. D. de in jus vocando: „in jus vocare est juris ¬
experiundi causa vocare. Quae verba Pausi
esse ex libro quarto ad Edictum inscriptione dicitur, sed
haud dubie sunt compilatorum. Certe Pauli tempore longe
aliud erat in jus vocatio, aliud in judicium vocatio.