168 Erstes Buch. Kap. VI.
si quat res vel jus aliquod postuletur, vel persona qualicunque ¬
actione vel persecutione pulsetur: nihiló minus
erit agenti 30 annorum praescriptio metuenda. Eodem etiam
jure in ejus persona valente, qui pignus vel hypothecam
non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente ¬
nititur vindicare. Quae ergo antea non motae sunt
actiones, triginta annorum jugi silentio, ex quo jure competere ¬
coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem:
nec sulficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per
annotationem, promeruisse responsum, vel etiam in judiciis
allegasse: nisi allegato sacro rescripto aut in judicio postulatione -
deposita, fuerit subsecuta per executorem conventio, ¬
non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra ¬
hanc legem defendenda, sed pupillari aetate duntaxat,
quamvis sub tutoris defensione consistat, huic eximenda
sanctioni. Nam cum ad eos annos pervenerint, qui ad solicitudinem ¬
pertinent curatoris, necessario eis similiter, ut
aliis, annorum triginta intervalla servanda sunt. Hae autem
actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae ¬
videbantur, non illae, quae antiquis (cod. Theod.: antiquitas ¬
fixis) temporibus limitabantur. Post hanc vero
temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem
patere censemus, etiam si se legis ignorantia excusare
tentaverit. [Cf. l. un. C. Th. de actionib. certo tempore
finiendis (4, 14)).
b) Voraussetzungen derselben.
a) Im Allgemeinen.
§. 147.
1) Theodos. l. 3. h. t. (vide §. 146) verb.: Quae ergo
antea non motae sunt actiones, XXX. annorum jugi silentio, ¬
ex qua jure competere coeperunt, vivendi ulterius non
habeant facultatem.
2) Justin. l. 7. §. 4. C. eod.: Illud autem plus quam
manifestum est, quod in omnibus contractibus, in quibus
sub aliqua conditione, vel sub die certa vel incerta stipulationes ¬
et promissiones vel pacta ponuntur, post conditionis
vel incertae lapsum,
exitum, vel post institutae diei certae