Metadaten : Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

364
GVL.  PHIL.  ANNOT.
ciet  quod  apud  Iulium  Pollucem  legatur  lb.  .
idest  gruem  in  theatro  machinam  fuisse  quae  ex  sublimi
ferebatur  ad  rapienda  corpora,  ea  vsam  Auroram  cum
Memnonis  rapuit  corpus,  sed  quod  demolitorem  adiecisset, -
  aliud  esse  suspicatus  sum,  interea  cogitanti  se  offert
mihi  Polybii  locus  ex  lib.  1.  quem  ad  hunc  modum  vertit -
  Nicolaus  Perotus  (cui  nos  ex  codice  Graeco  Vaticanae -
  Bibliothecae  cum  Aldinum  mutilum  reperissemus,
versus  amplius  tres  addidimus)  Lignea  (inquit  coruum
describens)  columna  proris  inerat  longitudinis  quatuor
vlnarum,  latitudidis  palmorum  trium,  in  eius  apice  rotam -
  constituerant,  huic  praeterea  tabulae  inhaerentes  scalas -
  conficiebant,  quarum  latitudo  erat  pedes  quatuor,  longitudo -
  sex  vlnae,  foramen  autem  tabulati  erat  oblongum
&  circumambibat  columnam  post  primas  statim  scalae
duas  vinas,  habebat  autem  veluti  sepem  ad  vtrunque  oblongum -
  latus  genu  tenus  altam,  in  ligni  extremo  ferrum  erat
inst  ar  mallei  peracutum,  praeterea  annulus  fune  alligatus
ita  vt  haec  machina,  machinis  frumentariis  simillima  videretur. -
  Igitur  si  mul  ac  nauis  hostium  aduentabat,  laxato -
  fune  scalae  demittebantur,  ferrum  pondere  ac  vi  ligni -
  sua  per  hostium  nauim  delapsum  figebatur,  si  aduersa -
  prora  erat  bini  milites  per  scalas  descendebant,  duo
primi  praeferentes  scuta,  reliqui  latera  scutis  protecti,  si
verò  obliqua  erat  hostium  nauis,  in  eam  ex  tota  pariter  naui -
  desiliebatur.  Hactenus  Polybius.  Quae  verba  mire
faciunt  ad  rem  nostram.  Coruorum  mentio  est  apud  Q  uintum -
  Curtium  lib.  quarto.  CIRCVITIONEM
CVBITORVM  TERNVM.  Hoc  est
λ,  loriculam,  septum  in  circuitu.  QVEE
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer