Objekt : Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO NONA. diverſis temporibus fiant emboli elevatio & depreſſio, ſunt velocitates recipro-
ce ut tempora & aſcenſus potentiales reciproce ut quadrata temporum. Eſt igi-
tur aſcenſus potentialis aquæ influxu generatus ad aſcenſum potent. qui ab effluxu
oritur ſolusque intenditur, in ratione reciproca quadrata compoſita ex ratio-
ne foraminis influxus ad foramen effluxus & temporis, quo hauriuntur aquæ ad
tempus quo expelluntur.

162. Scholium.

§. 18. Ex utraque æſ [?] timandi ratione ſequitur lente embolum eſſe ele-
vandum: ita enim parva fit potentia movens ratione primæ methodi aut magnum
fit tempus elevationis ratione ſecundæ, atque ſic operarii ſingulis elevationis
emboli intervallis à conatu præcedentis depreſſionis exantlato reficientur. Po-
ſterior porro methodus indicat foramina, per quæ aquæ attrahuntur amplian-
da & multiplicanda eſſe; id vero etiam priori conforme eſt methodo, quia
ſic ſufficiens fere aquæ quantitas ſua ſponte influit, minorique adeo potentia mo-
vente opus eſt.

163. Regula 9.

§. 19. Denique jactum aqueum verticaliter aſſurgentem nunquam
eam attingere altitudinem obſervandum eſt, quæ debeatur aquæ velocitati ini-
tiali, id eſt, ſi vena fluidi verticaliter aſſurgere incipiat ab ſua origine veloci-
tate tali, quam grave libere cadendo ex altitudine a acquirat, non poterit flui-
dum aſcendere ad totam altitudinem a, etiamſi aëris reſiſtentiam removeas, aut
quicquid excogitare velis, quod caſu motum retardare queat. Ipſa enim rei na-
tura defectum aliquem exigit neceſſario, cujus rei ratio phyſica hæc eſt: Nem-
pe quælibet guttula etiamſi aſcenſum incipiens verticalem, non poteſt tamen,
quin ſenſim ad latera deflectatur & tandem, cum ad ſummum pervenit, motu
feratur horizontali, qui notabilis eſſe debet, quia per ſupremum limbum vel
ſectionem venæ aqueæ omnis aqua tranſit, quæ per foramen effluxit: fac igi-
tur unicuique guttulæ eo temporis puncto quo horizontaliter movetur veloci-
tatem ineſſe, quam grave lapſu libero per altitudinem b acquirit: ita vides non
poſſe venam ultra altitudinem a - b aſſurgere: Atque hoc titulo diſpendium
oritur ratione potentiæ abſolutæ totius ut b ad a.

164. Scholium.

§. 20. Obſervatum fuit inter aquas communi velocitate ex tubulis di-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer