Volltext : Kutschker, Johann: ¬Die Lehre vom Schadensersatze oder von der Restitution, nach dem Vorgange der Theologen mit Rückblick auf die kirchliche und staatliche Gesetzgebung

66
potius  accepisse,  quam  furto  abstulisse  censetur.  Verum  in  jure
fur  est,  non  modo  qui  rem  alienam,  invito  domino,  eripit  animo
faciendi  suam,  sed  etiam,  qui  eadem  contra  domini  voluntatem
accepta  utitur,  quamvis  paratus  sit  in  posterum  reddere;  et  idcirco
statuimus,  Juvenalem  contra  jus  peccavisse.  Agite  dum,  aut  hic  famulus ¬
  poterat  a  domino  vel  ab  aliis  tantum  rogando  obtinere,
quantum  ad  avertendam  calamitatem  satis  erat,  aut  non.  Si
petere  et  consequi  poterat,  quod  sibi  necessarium  esse  intelligebat, ¬
  ipse  certe  peccavit,  atque  etiam  graviter,  si  pecunia,
quam  sumpsit,  fuerit  notabilis  quantitatis.  Quicumque  enim
aliena  sumit  et  in  proprios  usus  convertit  sine  expresso  aut
praesumpto  domini  consensu,  ipsi  domino  injuriam  irrogat.  Praeterea -
  quum  ab  aliis  haberi  potest,  quod  necessarium  est,  nulla
interest  ratio  surripiendi  aliena,  domino  invito,  nec  restituendi
voluntas  impedit,  quo  minus  injuria  fiat.  Si  vero  nulla  alia  ratione ¬
  consequi  poterat  quo  gravi  suae  necessitati  consuleret:
quamvis  firmum  animo  foveret  restituendi  propositum,  nostra
tamen  sententia  minus  ille  quidem,  sed  revera  peccavit,  tum
quia  semper  contra  jus  est  ac  furto  aequiparatur  usus  rei
alienae  domino  aperte  dissentiente,  tum  quia  semel  data  licentia -
  surripiendi  ob  gravem  necessitatem  res  alienas,  domino
prorsus  inscio  et  invito,  plurimi  abusus  passim  irreperent  et
latissimus  injuriis  quasi  aditus  panderetur  non  sine  maxima
civilis  ordinis  perturbatione  et  humanae  societatis  detrimento.
2.  Terentius  viginti  aureos  nummos  Nazario  debet.
Annonae  caritate  grassante,  quum  non  habeat  Nazarius,
quo  sibi,  uxori  ac  filiis  ad  victum  necessaria  comparet,  pecuniam ¬
  sibi  debitam  a  Terentio  postulat;  sed  Terentius  graviter ¬
  pressus  rerum  angustiis  negat  reddere  ac  suae  suorumque ¬
  vitae  consulit.  Haec  necessitas  excusatne  Terentium
a  furti  crimine?  In  gravi  necessitate  melior  est  conditio  creditoris, ¬
  quam  debitoris.  Ratio  est,  quia  creditor  gravi  necessitate
urgente,  potius  sibi,  quam  aliis  consulere  velle  praesumitur.
Hinc  debitor  non  potest  rei  seu  pecuniae  debitae  restitutionem
differre,  ut  sibi  graviter  indigenti  provideat,  si  creditor  pari
omnino  necessitate  prematur.  Verum  si  necessitas  sit  extrema,
aliter  sentiendum  est.  Hac  porro  instante,  posse  debitorem  ad
aliud  tempus  debiti  solutionem  protrahere,  ut  vitam  suam  suorumque -
  tueatur,  licet  creditor  in  eodem  vitae  discrimine  versetur,
multi  theologi  docent.  Etenim  quum  in  extrema  necessitate  omnia ¬
  sint  communia,  melior  est  conditio  debitoris,  qui  rem  seu
pecuniam  absolute  sibi  necessariam  adhuc  possidet,  quam  cre¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer