Metadaten : Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

ipſis æqualiter inclinata; quare applicatæ in ſectione I G H ad diametrum
B G æquidiſtabunt applicatis in ſectione A B C ad eandem diametrum,
quarum vna eſt A C per verticé G ducta, cum in G ſit bifariam ſecta; ergo
ipſa A C continget in G ſectionem I G H.

ibidem.

Sed hoc idem breuiùs, tùm in angulo, tùm in qualibet coni-ſectione,
omiſſo precedenti Lemmate.

0275-01

COncedatur ſectionem I G H occurrere rectæ A C in alio puncto quàm
G, quod ſit K. Dico tamen punctum K idem eſſe ac G.

Quoniam erit A K æqualis G C, ſed eſt quoque A G æqualis eidem G C, ergo A K, & A G ſunt æquales, ſed hæ habent communes terminos
ad A, ergo, & punctum K congruet cum G. Quare ipſa baſis A C con-
tingit omnino ſectionem I G H in G.

311.1.

8. ſec.
conic. &
ex 1. Co-
roll 46. h.

Ampliùs, in prima figura, iungatur E H, quæ eſt diameter inſcriptæ Hyperbolæ I G H, & in ſecunda ex H ducatur vnius ſectionis diameter H
E, quæ erit quoque diameter alterius (cum ponantur concentricæ, & c.) Si
ergo hæc diameter E H producatur, ipſa ſecabit interiorem ſectionem I G
H in aliquo puncto, vt in L, ex quo ducatur in ſectione A B F recta M L N
ipſi D F æquidiſtans.

311.1.

8. pr. h.

Et quoniam, in ſingulis, figuris D F eſt bifariam ſecta in H, erit quoque
M N bifariam ſecta in L (cum M N ex conſtructione æquidiſter ordinatim
ductæ D F in eadem ſectione A B F) ſed ſectio I G tranſit per L, quare
ſectio ipſa I G continget omnino rectam M N in L (quod ijſdem rationi-
bus, ac ſupra de A C oſtenſum fuit, demonſtrabitur) ergo portio M E N
æquabitur portioni A B C, ſed portio quoque D E F æquatur eidem por- tioni A B C, ex hypotheſi, quare portiones M E N, D E F inter ſe æqua-
les erunt, ſuntque de eodem angulo, vel de eadem coni- ſectione, vel cir-
culo, & circa communem diametrum E H L, & ipſarum baſes ſimul æqui-
diſtant, qua propter, & baſes quoque ſimul in totum congruent, nempe M
N cum D F, ac ideò punctum L cum puncto H. Recta igitur D F, quæ
eadem eſt cum M N, contingit ſectionem I G in H. Quod tandem erat
demonſtrandum.

311.1.

45. h.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer