DE SPECULIS CYLINDRICIS, CONICIS, ET PYRAMIDALIBUS. 29
ARTICULUS V.
De speculis cylindricis, conicis, & pyramidalibus.
60.
Tsus praecipuus horum speculorum est oblectatio spectantium,
quorum vultus eorum ope deformes redduntur, & imagines ex
industria deformatae debita partium proportione repraesentantur. Cylindrica ¬
specula, si latera spectes, e planis participant; si convexitatem,
e sphaericis. Unde objecta iis parallela debita longitudine exhibent;
sed latitudinem eorum instar sphaericorum convexorum imminuunt.
Conica ex utriusque generis speculis aliquid habent, hoc discrimine, ¬
quod annuli infinite tenues repraesentent objecta instar sphaeri
corum semper versus verticem decrescentium, latera autem velut plana ¬
inclinata. Exponemus methodum graphicam deformandi imagines
in plano horizontali, quae dein in speculo cylindrico debita proportione ¬
exhibentur; simulque demonstrabimus, puncta hunc in modum in
plano horizontali determinata rite debere videri ob oculo, si is debitum ¬
situm obtineat. Agenius autem primum de cylindricis convexis;
dein eadem speculis cylindricis cavis applicabimus.
61. Imago deformanda pingatur debita proportione partium
prius in alquo parallelogrammo AFKa (fig. 29 Tab. IV), quod in areo- Fig. 29.
Tab. IV.
las parallelogrammas minores, & inter se aeqaales dividatur. Debet
autem basis hujus imaginis (quam craticulam prototypi dicemus) FK
haud excedere chordam 130, vel 140 graduum baseos cylindri. Tum
in plano horizontali descripto circulo FSMTK (fig. 30 Tab. IV.) cenFig. ¬
30.
Tab. IV.
tro Q, & radio aequali radio baseos cylindri transferatur in rectam per
centrum Q transeuntem QO, quae sit aequalis distantiae oculi ab axe
cylindri super descripto circulo verticaliter collocando. Applicetur huic
circulo basis craticulae prototypi FK, ita, ut per QO bifariam, &
perpendiculariter in H secetur, fiatque in hac chorda eadem divisio in
G, H, I &c, quae in craticula prototypi. Per divisionum puncta ducantur ¬
ex O indefinitae OFA', OGg, OHh', Oli &c. Erigatur ad
OA' in F perpendicularis FA aequalis altitudini FA craticulae prototypi, ¬
& in totidem aequales partes in B, C, D &c secetur. Pariter siat
OV ad eandem OA' perpendicularis, & aequalis altitudini oculi supra
planum horizontale, in quo imago deformata pingenda est. Ex V
agantur per A, B, C, D, E &c recta, quae occurrant in A', B',
C', D', E' recta A'O, & fiant A'k, Bb', Cc, D'd' &c ad chordam ¬
FK parallela; habebitur trapezium A'kKF divisum in totidem
areolas, in quot parallelogramma divisa est craticula prototypi, quod
trapezium nil aliud est, quam projectio perspectiva craticulae prototypi,
ideoque etiam craticula perspectiva vocari potest. Etenim si ocuD ¬
3
lus