Volltext : Otto, Viktor: ¬Die Anfechtung von Rechtshandlungen, welche ein Schuldner, zu dessen Vermögen Konkurs nicht eröffnet ist, zum Nachtheile seiner Gläubiger vornimmt

Anhang.
255
13.  PAULUS  lib.  68  ad  edictum.
Illud  constat  eum  qui  pignus  tenet  hac  actione  non  teneri:  suo  enim
jure  et  ut  pignus,  non  rei  servandae  causa  possidet.
14.  ULPIANUS  lib.  6  disputationum.
Hac  in  factum  actione  non  solum  dominia  revocantur,  verum  etiam
actiones  restaurantur,  ea  propter  competit  haec  actio  et  adversus  eos,  qui
res  non  possident,  ut  restituant,  et  adversus  eos,  quibus  actio  competit,  ut
actione  cedant.  proinde  si  interposuerit  quis  personam  Titii,  ut  ei  fraudator
res  tradat,  actione  mandati  cedere  debet.  ergo  et  si  fraudator  pro  filia
sua  dotem  dedisset  sciente  fraudari  creditores,  filia  tenaetur,  ut  cedat  actione
de  dote  adversus  maritum.
15.  JULIANUS  lib.  49  digestorum.
Si  quis,  cum  haberet  Titium  creditorem  et  sciret  se  solvendo  non  esse,
libertates  dederit  testamento,  deinde  dimisso  Titio  postea  Sempronium  creditorem -
  habere  coeperit  et  eodem  testamento  manente  decesserit:  libertates
datae  ratae  esse  debent,  etsi  hereditas  solvendo  non  sit,  quia,  libertates  ut
rescindantur,  utrumque  in  eorundem  persona  exigimus  et  consilium  et  eventum ¬
  et,  si  quidem  creditor,  cujus  fraudandi  consilium  initum  erat,  non  fraudatur, ¬
  adversus  eum  qui  fraudatur  consilium  initum  non  est.  libertates
itaque  ratae  sunt,
16.  PAULUS  lib.  5  responsorum  Papiniani.
nisi  priores  pecunia  posteriorum  dimissi  probentur.
17.  JULIANUS  lib.  49  digestorum.
Omnes  debitores,  qui  in  fraudem  creditorum  liberantur,
per  hanc
actionem  revocantur  in  pristinam  obligationem.  §  1.  Lucius  Titius  cum
haberet  creditores,  libertis  suis  isdemque  filiis  naturalibus  universas  res  suas
tradidit.  respondit:  quamvis  non  proponatur  consilium  fraudandi  habuisse,
tamen  qui  creditores  habere  se  scit  et  universa  bona  sua  alienavit,  intelligendus ¬
  est  fraudandorum  creditorum  consilium  habuisse:  ideoque  et  si  filii  ejus
ignoraverunt  hanc  mentem  patris  sui  fuisse,  hac  actione  tenentur.  §  2.  Si
vir  uxori,  cum  creditores  suos  fraudare  vellet,  soluto  matrimonio  praesentem
dotem  reddidisset,  quam  statuto  tempore  reddere  debuit,  hac  actione  mulier
tantum  praestabit,  quanti  creditorum  intererat  dotem  suo  tempore  reddi:  nam
praetor  fraudem  etiam  in  tempore  fieri  intellegit.
18.  PAPINIANUS  lib.  26  quaestionum.
Etsi  pignus  vir  uxori  vel  uxor  viro  remiserit,  verior  sententia  est
nullam  fieri  donationem  existimantium.  quod  sine  dubio,  si  in  fraudem  creditorum ¬
  fiat,  actione  utili  revocabitur.  idemque  est  et  si  quivis  debitor  in
fraudem  creditorum  pignus  omiserit.
19.  IDEM  lib.  11.  responsorum.
Patrem,  qui  non  expectata  morte  sua  fideicommissum  hereditatis  maternae ¬
  filio  soluto  potestate  restituit  omissa  ratione  Falcidiae,  plenam  fidem
ac  debitam  pietatem  secutus  exhibitionis,  respondi  non  creditores  fraudasse.
20.  CALLISTRATUS  lib.  2  quaestionum.
Debitorem,  qui  ex  senatus  consulto  Trebelliano  totam  hereditatem  restituit,
placet  non  videri  in  fraudem  creditorum  alienasse  portionem,  quam  retinere
potuisset,  sed  magis  fideliter  facere.
21.  SCAEVOLA  lib.  1  responsorum.
Debitor  in  fraudem  creditoris  cum  vicino  de  finibus  pignori  dati  fundi
pactus  est:  quaesitum,  an  is,  qui  a  creditore  emit,  de  finibus  agere  possit.
respondit  secundum  ea
quae  proponerentur  non  idcirco  minus  agere  posse,
quod  debitor  ignorante  creditore  pactus  esset.
22.  IDEM  lib.  5  responsorum.
Cum  in  vetus  creditum  unus  creditor  pignora  accepisset,  quaero,  an  in
fraudem  caeterorum  creditorum  factum  nullius  momenti  esset.  respondit
creditorem  non  idcirco  prohibendum  a  persecutione  pignorum,  quod,  in  vetus
creditum  ut  obligaretur,  pactus  esset,  nisi  id  in  fraudem  ceterorum  creditorum ¬
  factum  sit  et  ea  via  juris  occurratur,  qua  creditorum  fraudes  rescindi ¬
  solent.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer