Volltext : Griesinger, Ludwig Friedrich: De servitute luminum et ne luminibus officiatur

*--—
302
non  cancellatas  habendi,  effectus  est  (L.  6.  §.  1.  D,
si  Serv.  vind);  et  continuata  per  longum  aut  immemoriale ¬
  tempus  hujus  juris  possessio  dominum  eum
ejusdem  juris  effecit.  At  juris  hujus  per  præscriptionem ¬
  adquisiti  non  nisi  hic  effectus  est,  ut  dominus ¬
  areae  ipsum  non  amplius  cogere  possit  ad  claudendas ¬
  vel  cancellandas  suas  fenestras;  minime  vero
juris  hujus  effectus  etiam  hic  est,  ut  dominum  areae,
in  hac  adificaturum,  prohibere  ipse  possit,  quominus ¬
  hic  aedificando  lumina  fenestrarum  suarum  tollat
aut  minuat.  Ut  enim  prohibere  possit  dominum
areæ  ita  ædificare,  Servitutem  luminis  vel  ne  luminibus ¬
  officiatur,  competere  sibi  contra  areae  dominum ¬
  docere  debet;  hanc  vero  sibi  deberi,  eo  solo,
quod  jus  sibi  competat  fenestrae  immittendae  vel  fénestras ¬
  non  cancellatas  habendi,  minime  docet.  Per
praescriptionem  enim  nonnisi  tantum  adquiritur,
quantum  possessum  est  ;  prascribens  autem  nonnisi
jus  fenestra  immittenda  vel  fenestras  non  cancellatas ¬
  habendi,  non  vero  et  Servitutem  luminum  vel  ne
luminibus  officiatur,  contra  areae  dominum,  possedit;
ideoque  nec  hanc  per  longum  tempus  adquirere  potuit.
Ad  adquirendam,  per  praescriptionem  adquisitivam, ¬
  luminum  vel  aliam  quamcunque  urbanam
Servitutem  negativam,  absolute  requiritur,  ut  praescribens ¬
  adificaturum  dominum  areae  et  obstructurum ¬
  luminibus  suis  prohibuerit,  et  hic  prohiberi  se
passus  sit,  et  ut  longum  vel  immemoriale  tempus  ex
hac  prohibitione  effluxerit.  Nec  denique  praescriptio
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer