Metadaten : Poleni, Giovanni: Exercitationes Vitrvvianae primae

EDITIONES.  A.  CIOIOCXXVIIII.

DEnignus  de  Salmasiis  Claudii  nostri  1  parens  fuit,  Eques  &  Consiliarius -
  Regius,  Taliaci  Dominus,  qui  in  Suprema  Burgundiae  Curia
Parlamentum  vocant)  Senatoris,  dum  vixit,  locum  obtinuit:  ejus  mater -
  fuit  Elizabetha  Virota  nobilissimi  amplissimique  Viri  Gulielmi  Viroti
Domini  de  Viry,  &  in  supremo  quoque  Burgundiæ  Senatu  Consiliarii,  filia. -
  His  itaque  parentibus  editus  est  Claudius,  partu  septimestri,  anno,
a  Virginis  Partu,  nonagesimo  tertio  supra  millesimum  quingentesimum  (ut

Clementius,  vir  sane  diligens,  ostendit,  refellitque  scribentes  annum  1688.)
in  Suburbano  Avi  sui,  prope  Semunum  in  Alexio  Balivatu.  Vnde  &  Alexium -
  alibi  se  inscribit.
Prima  2  litterarum  tyrocinia  ductu  Parentis,  atque  auspiciis  peregit.
Casaubonum  ante  alios,  &  eruditiores  viros  convenire,  &  frequentare  consuevit, -
  quos  consulebat  etiam  de  dubiis,  ac  de  optima  methodo,  qua  sese
indagandis  antiquitatibus  dedere  posset.  3  Annum  aetatis  quartum  decimum

agens  Heidelbergam  profectus  est;  ubi  maximorum  Virorum  Dionysii  Gothofredi, -
  Iani  Gruteri,  &  Ioachimi  Lingelshemii  amicitiam  sibi  &  familiaritatem -
  conciliavit.
Reversus  4  deinde  Salmasius  in  Galliam  est,  quo  tempore  Rex  Henricus
IIII.  detestanda  Regicidæ  Ravaillaci  manu  occubuit.  At  5  circa  annum
ejusdem  seculi  decimi  septimi  tricesimum,  de  Salmasio  in  Bataviam  arcessendo -
  cogitari  coeptum  est,  urgente  in  primis  Nobilissimo  Erssenio.  8  Post
varios  (ut  ajunt)  casus,  quia  instabant  perpetuo  Curatores,  easque  proponebant

  conditiones,  quae  sine  fastus  suspicione  recusari  non  posse  videbantur, -
  assensit  Claudius,  &  circa  exitum  anni  1632.  Lugdunum  Batavorum -
  cum  Familia  appulit;  ubi  in  ejus  amicitiam  plures  viri  seu  nobilitate, -
  seu  dignitatibus,  seu  doctrina  illustres,  se  adjunxerunt.
Inde  vero  plura  suscepit  itinera.  7  Anno  1642.  Lutetiam  Parisiorum
profectus,  ab  ea  deinde  Vrbe  in  Burgundiam  pertransivit;  &  insequenti
anno  Lutetiam  cum  rediisset,  permagna  in  gratia  fuit  apud  Armandum
Richelium,  &  Iulium  Mazarinum  S.  R.  E.  Cardinales.  Tum  8  vergente
anno  illo  1643  se  iterum  recepit  in  Bataviam.  At  post  annos  septem  (nimirum -
  9  anno  1650.)  iter  habuit  in  Sveciam,  ubi  Christina  Regina  Svecorum, -
  viris  doctis  eruditisque  mirabiliter  favens,  &  quae  Salmasium  jam
plurimi  faciebat,  ipsum  benigne  excepit,  multisque  beneficiis  ornavit.

Sed,
1  Elogi  degli  Huomini  Letterati  di  Lorenzo  Crasso.  Parte  Seconda.  1666.  in  Vene¬Et -
  Claudii  Salmasii  Epistolæ.  Accedunt  de  Laudibus,  &  Vita  ejus
zia.  pag.  205.
2  Idem
Prolegomena.  Accurante  Antonio  Clementio.  Lug.  Bat.  1656.  pag.  17.
4  Idem  pag.  31.
3  Idem  Clementius.  pag.  22.
Clementius  pag.  18.
6  Idem.  pag.  42.
7  Idem.  pag.  44.
5  Idem.  pag.  40.
9  Idem.  pag.  51.
8  Idem.  pag.  43.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer