64
paravit sibi dominium utile illius rei, dominio directo adhuc remanente ¬
penes pristinum dominum et per consequens res adhuc
existens post superatam necessitatem erit restituenda domino.
Qui rem accepit ante extremam necessitatem sive ex delicto, furto v.g.,
sive ex contractu v. g. deposito, commodato, locato vel quovis alio
titulo et in extrema necessitate absumpsit, tunc superata necessitate, ¬
si ad meliorem fortunam redierit, tenebitur restituere
in aequivalenti. Et ratio est, quia tunc egenus rem illam, exclusa
necessitate, alio titulo debet domino suo, quae obligatio per supervenientem ¬
necessitatem extremam non exstinguitur, sed sopitur, ¬
adeo ut superata necessitate domino compensanda sit
aeque âc antea compensari debuisset, maxime si antea res fucrit -
furto ablata; aliter si res antea furto ablata et postea in
extrema necessitate absumpta non deberet restitui superata necessitate ¬
ab eo, qui eam ante dictam necessitatem furatus fuerat,
sequéretur, quod quis posset commodum reportare ex sua malitia,
malitia autem et iniquitas nulli debet prodesse, est tamen aeque
probabilis opposita sententia, quod nempe, qui rem ablatam vel
apud se depositam, commodatam, impignoratam, locatam urgente
necessitate extrema absumpsit, nihil restituere debet, postquam
ad meliorem fortunam pervenit; quia qui rem alienam bona fide
absumpsit, liberatur ab onere restitutionis, ut fert communis opinio; ¬
talis autem in extrema necessitate, nedum bona fide rem
alienam, sed imo tamquan dominus ejus effectus et suam reputans ¬
absumpsit, adeoque non tenetur pro ea ad restitutionem.
Neque ei patrocinatur iniquitas, si rem antea furatus fuit, sed
superveniens extrema necessitas, ad quam sublevandam, sicut
potest de praesenti auferre rem alienam, et ipsam absumere
sine ullo onere restitutionis, ita sine eodem onere potest absumere ¬
rem alienam de praeterito ablatam.
Denselben Gegenstand behandelt der Cursus theologiae moralis
theoretico — practiae (tom. 3. p. 304) in folgender Weise: Licet
interdum ea, quae ad alterum pertinent, accipere et absumere.
Et re quidem vera, si extrema urgeat necessitas, qui rem alienam ¬
accipit et absumit, nec furtum committit, nec peccat. Hujus
rei eam doctores afferunt rationem, quod alioquin rerum communium ¬
divisio, jure gentium introducta, iniqua foret, nisi sub ea
conditione esset facta, ut in extrema necessitate omnia essent
communia. Neque Innocentius 11., qui propositionem num. 26.
damnavit (cf. supra), opponitur huic sententiae. Ille enim damnavit ¬
eorum doctorinam, qui asserebant, aliquo casu licitum esse