586
non meliori sorte omnes illi utentur, quicumque aliena non reddent, ¬
laqueo hoc amoris rerum non suarum impliciti. Foenzs
pecuniae funus est animae, S. Leonis Papac assertio est
(serm. 6.). Aut restitutio aut aeterna damnatio. An tonitru
tam formidabile non sufficiat ad meliorem vobis mentem injiciendam? ¬
Crocodili, utut cupidissimi, quemadmodum diximus, humanae ¬
carnis, territi tamen vociferatione plurium, revomunt corpora ¬
paulo ante devorata. Et erit, qui denunciationem damnationis ¬
aeternae, damnationis inevitabilis, damnationis jamjam imminentis ¬
non extimescat, nec induci se sinat ad reddenda, quae
injuste detinet! Repeto igitur: Aut restitutio aut aeterna damnatio. ¬
Necesse est minus, quam bestiam aliquam, sensus habere,
qui se ipsum potius totum perdere malit, quam sua, imo quam
perdere illud, quod non est suum, sed quod vel invito vero domino ¬
vult facere suum. Quid prodest homini, si universum
mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.
en Fangteh
s
Ds61