Metadaten : Förster, August Wilhelm: De bonorum possessione liberorum praeteritorum contra tabulas parentum dissertatio

369
lucrari  reperientur,  quam  quae  interventu  ejus  ipsis
ex  hereditate  paterna  detracta  est.  Quippe  praetoribus, ¬
  collationis  morem  inducentibus,  hoc  propositum -
  fuisse  manifestum  est,  ut  summae  illi  iniquitati, -
  quod  emancipati  liberique  in  potestate  pari  jure
in  successione  paterna  habeantur,  quamvis  illi,  beneficio -
  emancipationis  sui  juris  facti,  sibi  ipsis,  hi  vero
patri  suo  acquirant,  alique  modo  occurreretur,  eumque -
  in  finem  fictione  usos  esse,  bona  emancipatorum
propria,  pariter  ac  ea,  quae  per  liberos  in  potestate
parenti,  de  cujus  nunc  hereditate  jure  liberorum
obtinenda  agitur,  quaesita  sunt,  patrimonium  defuncti
auxisse,  ut  hujus  fictionis  ope  cum  liberis  in  successione ¬
  paterna  concurrentibus,  quoad  emancipati  interventu ¬
  incommodum  passi  essent,  aequaliter  communicari -
  possent.  Cui  edicti  praetôrii  consilio  magis
forte  fuisset  conveniens,  si  emancipatus  liberis  suis
in  potestate  parentis  relictis,  ex  nova  Juliani  clausula
sibi  junctis,  non  totorum  suorum  bonorum,  sed
tantae  eorum  portionis,  quantam  ex  hereditate  paterna
cum  nepotibus,  liberis  suis,  partitus  fuerit,  dimidiam
cedere  teneretur.
§.  CXVII.
Ac  profecto  quidem  fatendum  est,  ratione  illa,
qua  collationem  peragi  solitum  fuisse  diximus,
bonorum  distributionem  aliquando  effectam  esse,
dequitati  sententiaeque  edicti  parum  consentaneam.
Cum  enim  receptum  esset,  ut  singuli  emancipati
suis  heredibus,  quoad  eos  in  successione  paterna
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer