781
APPENDIX.
4
r
Tubulus seu canaliculus E suprà globulum c ita aptatus est, ut varios stylos F.
G, H,1,K, L diversis operationibus inservientes cavitati suae immissos recipere possit: ¬
hi ipsi quoquè styli ideò in figura variantur , ut diversas res commodè recipere ,
& ipsas vitris auctoriis in superiori stylo aereo infixis admovere possint. Sicut exempli ¬
gratia stylus Fita efformatus est, ut objecta plana & tenuia glutine aliquo ei infixa ¬
in se recipere, & vitro auctorio apponere possit. Idem similiter praestare poterit
stylus bifurcatus I praesertim si objectum tenue paulò longius & majus eidem agglutinetur ¬
, vitroquè auctorio debitè sistatur ; prout esse possunt vermiculi oblongiores ,
aliavè animalcula, quae uni cuspidi infixa sese torquent, atquè hac & illac feruntur
iis itaquè firmius continendis stylus H commodus esse potest.
Vasculum ex cornu nigricante formatum K trochlea aperitur, in cujus cavitate
binae tabellae tenues vitreae inseruntur, interjecto chartae frustulo, circa medium
orbiculariter exciso, quo ipso tantum spatii inter insertas vitreas tabellas relinquitur,
ut nonnulla ex minutis animalculis (qualia esse possunt termites in caseo aliàs hospitantes, ¬
pulices, pediculi & coet.) includi possint, atquè ita hoc pacto non comprimi, ¬
sed benè servari ut vitam spiritumque ad longum tempus trahere valeant.
Figura L exhibet stylum aereum cum retinaculo similiter aereo superius affixo,
ubi parvuli tubuli seu canaliculi vitrei liquore aliquo ingesto, quem examinare cupimus, ¬
repleti probè retineri possunt , qui nempè foraminulo a inserti, sublata dein
dè pinnula b in fissuram ibidem aguntur; eaquè rursum connivente fixi ac stabiles
omninò detinentur. Hujusmodi vitreis tubulis varii liquores ingeri possunt, in
quibus persaepè minutissima animalcula viva, aliaquè plura, quorum examinandorum ¬
cupido est, adverti possunt. Modus autem varios liquores insinuandi & ingerendi ¬
talis est. Extremitas una tubuli vitrei immergitur liquori, qui ab aëre vicino ¬
Kkkkk 2