Volltext : Haubold, Christian Gottlieb: Doctrinae pandectarum lineamenta cum locis classicis iuris in primis Iustinianei et selecta litteratura maxime forensi

P.  Se.  L.  III.  S.  I.  C.  II.  T.  IV
233
meliora,  illi  vero  deteriora  acciperent)  sed  quod  cuique  competit, ¬
  per  omnia  in  quantitate  et  qualitate  aequale  sit,  siue
quis  illud  per  modum  institutionis  siue  legati,  seu  quod  idem
est,  fideicommissi  nomine  relinquat:  licet  enim  ei  id,  quod  reliquum ¬
  est,  bessem  scilicet  vel  semissem  habere,  et  prout  voluerit ¬
  siue  liberis  ipsis,  ssiue  extraneis  largiri,  et  quum  naturae
prius,  quae  debet,  praestiterit,  deinde  erga  extraneos  liberalem
esse:  atque  hoc  in  omnibus  personis,  quibus  ab  initio  antiqua
quarta  querelae  de  inofficioso  constituta  est,  obtineat,  Nou.
18.  c.  1.
257)  §.  8.  Quoniam  autem  quarta  debitae  portionis  sufficit
ad  excludendam  querelam,  videndum  erit,  an  exheredatus
partem  faciat,  qui  non  queritur:  vtputa,  sumus  duo  filii  exheredati: ¬
  et  ytique  faciet,  vt  Papinianus  respondit:  et  si  dicam
inofficiosum,  non  totam  hereditatem  debeo,  sed  dimidiam  petere. ¬
  Proinde  si  sint  ex  duobus  filiis  nepotes,  ex  vno  plures,
tres  puta,  ex  vno  vnus:  vnicum  sescuncia,  vnum  ex  illis,
semuncia  querela  excludit.  L.  8.  J.  8.  D.  de  Inofficioso  testam. -
  V.  2.  (Vlpianus.,
258)  Cap.  3.  Aliud  insuper  caput  huic  legi  addere  placuit.
Sancimus  igitur,  ne  vllo  modo  patri  aut  matri,  auo  aut  auiae,
proauo  aut  proauiae,  filium  suum,  aut  filiam,  aut  reliquos  liberos ¬
  in  testamento  suo  praeterire,  vel  exheredare  liceat,
(etsi  quacumque  donatione,  vel  legato,  vel  fideicommisso,  vel
alio  quocumque  modo  partem  legibus  illis  debitam  dederint)
nisi  forte  ingrati  probentur,  et  parentes  ipsas  ingratitudinis
caussas  nominatim  in  testamento  suo  scripserint.  Sed  quia
caussae,  ex  quibus  liberi  ingrati  iudicari  debent,  per  diuersas
leges  dispersas,  nec  clare  expressas  inuenimus,  (quarum  quaedam ¬
  ad  ingratitudinem  ne  sufficere  quidem  visae,  aliae  vero,
licet  sufficerent,  praetermissae  sunt)  propterea  necessarium  esse
nobis  visum  est,  praesenti  lege  illas  nominatim  comprehendere,
vt  praeter  eas  nemini  liceat,  ex  alia  lege  ingratitudinis  caussam ¬
  opponere,  nisi  illas,  quae  serie  praesentis  constitutionis
continentur.  lustas  vero  caussas  ingratitudinis  has  esse  decernimus. ¬
  1)  Si  quis  parentibus  suis  manus  intulerit.  2)  Si  gravem ¬
  et  indignam  contumeliam  illis  intulerit.  3)  Si  eos  in
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer