Objekt : Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

236  M.  VITRUVII  POLLIONIS
nere,  quod  est  inter  Mazaca  &  Tuana  lacus  amplus, -
  in  quem  lacum  pars  sive  arundinis,  sive
alii  generis  si  demissa  fuerit,  &  postero  die  exempta, -
  ea  pars,  quae  fuerit  exempta,  invenietur -
  lapidea;  quae  autem  pars  extra  aquam  manserit,

  permanet  in  sua  proprietate.  Ad  eundem
modum  Hierapoli  Phrygiae  effervet  aquae  calidae -
  multitudo,  ex  qua  circum  hortos  &  vineas
fossis  ductis  immittitur.  Haec  autem  efficitur
post  annum  crusta  lapidea,  &  ita  quotannis  dextra -
  ac  sinistra  margines  ex  terra  faciendo  inducunt -
  eam,  &  efficiunt  his  crustis  in  agris  septa.
Hoc  autem  ita  videtur  naturaliter  fieri,  quod

in  his  locis  &  ea  terra,  quibus  is  nascitur  succus, -
  subest  coaguli  naturae  similis.  Deinde  cum
commixta  vis  egreditur  per  fontes  extra  terram,
a  solis  &  aëris  calore  cogitur  congelari,  ut  etiam
in  areis  salinariis  videtur.  Item  sunt  ex  amaro
succo  terrae  fontes  exeuntes  vehementer  amari,

ut  in  Ponto  est  flumen  Hypanis,  qui  a  capite
profluit  circiter  millia  quadraginta  sapore  dulcissimo; -
  deinde  cum  pervenit  ad  locum,  qui
est  ab  ostio  ad  millia  centum  sexaginta,  admiscetur -
  ei  fonticulus  oppido  quam  parvulus.  Is

cum  in  eum  influit,  tunc  tantam  magnitudinem -
  fluminis  facit  amaram.  Ideo,  quod  per  id
genus  terrae  &  venas,  unde  sandaraca  foditur
ea  aqua  manando  perficitur  amara.  Haec  autem
dissimilibus  saporibus  a  terrae  proprietate  perficiuntur, -
  uti  etiam  in  fructibus  videtur.  Si  enim
radices  arborum,  aut  vitium,  aut  reliquorum
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer