269
bus simul emta res sit, aut si hereditas vel donatio communiter nobis obvenit; ¬
aut si a duobus separatim emimus partes eorum, non socii futuri.
Id. L. 57. eod.
Nec praetermittendum esse Pomponius ait, ita demum hoc esse
verum, si honestae et licitae rei societas coita sit; caeterum, si maleficii
societas coita sit, constat, nullam esse societatem. Generaliter enim traditur, ¬
rerum inhonestarum nullam esse societatem.
Pr. Inst. h. t.
Societatem coire solemus aut totorum bonorum
aut unius alicujus ¬
negotiationis, veluti mancipiorum vendendorum emendorumque, aut
olei, aut vini, aut frumenti emendi vendendique.
Paul. L. 3. §. 1. D. h. t.
Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas ¬
et legatum et quod donatum est, aut quaqua ratione adquisitum, communioni ¬
adquiretur.
Id. L. 1. §. 1. eod.
In societate omnium bonorum omnes res, quae coëuntium sunt, continuo ¬
communicantur.
Ulp. L. 7. D. eod.
Coire societatem et simpliciter licet, et si non fuerit distinctum, videtur ¬
coita esse universorum, quae ex quaestu veniunt, hoc est, si quod
lucrum ex emtione, venditione, locatione, conductione descendit.
Paul. L. 8. eod.
Quaestus enim intelligitur, qui ex opera cujusque descendit.
Ulp. L. 9. eod.
Nec adjecit Sabinus, hereditatem, vel legatum, vel donationes mortis
causa: sive non mortis causa; fortassis haec ideo, quia non sine causa obveniunt, ¬
sed ob meritum aliquod accedunt.
Paul. L. 12. eod.
Sed nec aes alienum, nisi quod ex quaestu pendebit, veniet in rationem ¬
societatis.
Id. L. 13. eod.
Sed et si adjiciatur, ut et quaestus, et lucri socii sint, verum est,
non ad aliud lucrum, quam quod ex quaestu venit, hanc quoque adjectionem ¬
pertinere.
b) Rechte der Socii unter einander
c. 1. Cod. h. t.
Societatem, uno pecuniam conferente, alio operam posse contrahi,
magis obtinuit.