Full text : Förster, August Wilhelm: De bonorum possessione liberorum praeteritorum contra tabulas parentum dissertatio

356  —
bonorum  sibi  ipsi  quaerendorum  accepit,  cum,  si
filiusfamilias  esset,  quodcunque  sibi  adquireret,  ejus
emolumentum  ad  patrem  pertineret.  3  3)  Etenim
cum  ea,  quae  patri  per  liberos  quos  habet  in  potestate
acquiruntur,  partem  faciant  bonorum,  in  quorum
nunc  communionem  ut  pariter  ac  liberi  in  potestate
admittantur,  emancipati  praetoris  beneficio  consecuti ¬
  sunt:  manifestae  esset  iniquitatis,  si  emancipati,
dum  eorum,  quae  guorum  heredum  labore  atque  industria ¬
  quaesita  paternam  hereditatem  adauxerunt,
partem  auferant,  non  eodem  modo  cum  fratribus  suis,
liberis  in  potestate,  id  quoque  communicare  cogerentur, ¬
  quod  sibi  quaerere,  quippe  patriae  potestatis
nexu  solutis,  ipsis  contigit.  Neque  emancipatos  indignari ¬
  oportet,  quod  plus  forte  ab  ipsis  conferendum
sit,  quam  per  bonorum  possessionem  contra  tabulas
accepturi  sint,  cum  in  potestate  eorum  fuerit,  bonorum ¬
  possessionem  contra  tabulas  non  admittendo
collationis  incommodum  effugere.  34)  Hoc  quasi
edicti  de  collationibus  fundamento  posito,  facile  erit
cognitu,  cum,  inter  quas  personas  collatio  fiat,
tum,  quaenam  bona  conferri  debeant,  tum  denique, -
  quo  modo  collatio  rite  peragenda  sit.
33)  Haec  verba  Ulpiani,  de  bonorum  possessione  quae
contra  tabulas  emancipäti  sui  filii  parenti  manumissori -
  competit  usurpata,  (fr.  1.  pr.  Si  a  parente  quis
manum)  ad  collationem  quoque  ab  emancipatis  liberis
faciendam  commodissime  referri  posse  videntur.
34)  cf.  kr.  2.  §.  5.  de  collat.  fr.  3.  §.  5.  eod.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer