371
ea die periculum spectat creditorem, ex quo navem navigare
conveniat. E.» C. IV. XXXIII. 1. «Impp. Diocletianus et Maximianus ¬
AA. Honorato. — Trajectitiam pecuniam, quae periculo ¬
creditoris datur, tam diu liberam esse ab observatione communium ¬
usurarum, quamdiu navis ad portum appulerit, manifestum ¬
est. PP. IV. Id. Mart. Maximo II. et Aquilino Conss.
286. » Locus ultimus quidem modo de tempore agit, per
quod usurae bodmeriae solvantur, tamen quia usurae istae modo
propter cautionem de re, id est propter periculum rei, quod
creditor praestat, licitae sunt, tempus per quod usurae bodmeriae ¬
computantur etiam tempus est per quod creditor periculum -
rei praestat.
Periculum de quo creditor cavet ad dies certos circumscribi ¬
potest, exempli gratia si pactum est debitorem periculum ¬
navis per quinquaginta dies praestare, tunc tempore
peracto periculum debitorem bodmeriae spectat. Vide D. XXII.
Il. 6: «vel si navis postea perierit, quam dies praefinitus periculo ¬
exactus fuerit.»
De periculo, quod creditor accipit, dicendum est creditorem
modo casum sentire, non culpam dolumve debitoris. C. IV.
XXXIII. 3. «Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Juniae.
— Quum proponas, te nauticum foenus ea conditione dedisse,
ut post navigium, quod in Africam dirigi debitor asseverabat,
in Salonitanorum portum nave delata foenebris pecunia tibi
redderetur, ita ut navigii duntaxat, quod in Africam destinabatur, ¬
periculum susceperis, perque vitium debitoris, nec loco
quidem navigii servato, illicitis comparatis mercibus, quae navis
continebat fiscum occupasse; amissarum mercium detrimentum,
quod non ex marinae tempestatis discrimine, sed ex praecipiti
avaritia et incivili debitoris audacia accidisse asseveratur, adVerum ¬
creditor
scribi tibi juris publici ratio non permittit.»
tam culpam quam dolum nautarum praestare debet. Idem sentit
Heise. Handelsrecht p. 400.
24