Volltext : Marezoll, Gustav Ludwig Theodor: Lehrbuch der Institutionen des römischen Rechtes

Viertes  Buch.  Familienrecht.  Väterliche  Gewalt.  §.  171.  425
tia,  mit  ihren  mannigfachen  juristischen  Folgen,  welche  die
Kinder  lebenslänglich  ihren  Eltern  schuldig  sind.  Dahin  gehören ¬
  ferner  gewisse,  gegenseitige  Intestaterbansprüche  der  Eltern
und  Kinder,  wie  sie  unten  im  Erbrechte  ihren  Platz  finden
werden.
Semper  certa  est  (mater),  etiamsi  vulgo  conceperit.  Pater  vero
is  est,  quem  nuptiae  demonstrant.  Paul  in  fr.  5.  D.  II,  4.  de  in  jus
vocando.
Filium  eum  definimus,  qui  ex  viro  et  uxore  ejus  nascitur.  Sed.
si  fingamus,  abfuisse  maritum,  verbi  gratia,  per  decennium,  reversum
anniculum  invenisse  in  domo  sua,  placet  nobis  Juliani  sententia,  hunc
non  esse  mariti  filium.  Non  tamen  ferendum,  Julianus  ait,  eum,  qui
cum  uxore  sua  assidue  moratus  nolit  filium  agnoscere,  quasi  non
suum.  Sed  mihi  videtur,  quod  et  Scaevola  probat,  si  constet,  maritum -
  aliquamdiu  cum  uxore  non  concubuisse,  infirmitate  interveniente.
vel  alia  causa,  vel  si  ea  valetudine  paterfamilias  fuit,  ut  generare
non  possit,  hunc,  qui  in  domo  natus  est,  licet  vicinis  scientibus.
filium  non  esse.  Ulpianus  in  fr.  6.  D.  I,  6.  de  his,  qui  sui  vel  alieni
juris  sunt.
Septimo  mense  nasci  perfectum  partum,  jam  receptum  est,  propter -
  auctoritatem  doctissimi  viri,  Hippocratis.  Et  ideo  credendum
est,  eum,  qui  ex  justis  nuptiis  septimo  mense  natus  est,  justum  filium
esse.  Paul.  in  fr.  12.  D.  I,  5.  de  statu  hominum.
Post  decem  menses  mortis  natus  non  admittetur  ad  legitimam
hereditatem.  Ulpian.  in  fr.  3.  §.  11.  D.  XXXVIII,  16.  de  suis  et
legitimis  heredibus.
li,  qui  ex  eo  (illicito)  coitu  nascuntur,  in  potestate  patris  non
sunt,  sed  tales  sunt,  quantum  ad  patriam  potestatem  pertinet,  quales
sunt  ii,  quos  mater  vulgo  concepit.  Nam  nec  hi  patrem  habere  intelliguntur, -
  cum  et  his  pater  incertus  sit.  Unde  solent  spurii  appellari, -
  vel  a  Graeca  voce  quasi  copáôry  concepti,  vel  quasi  sine  patre
filii.  §.  12.  Inst.  I,  10.  de  nuptiis.
Si  vel  parens  neget  filium,  idcircoque  alere  se  non  debere,  contendat, -
  vel  filius  neget  parentem,  summatim  judices  oportet  super  ea
re  cognoscere.  Si  constiterit,  filium  vel  parentem  esse,  tunc  ali  jubebunt; -
  ceterum,  si  non  constiterit,  nec  decernent  alimenta.  Ulpian.
in  fr.  5.  §.  8.  D.  XXV,  3.  de  agnoscendis  et  alendis  liberis.
Pietatem  liberi  parentibus  —  debent.  Tryphoninus  in  fr.  10.
D.  XXXVII,  15.  de  obsequiis  parentibus  et  patronis  praestandis.
Sed  nec  famosae  actiones  adversus  eos  dantur,  nec  hae  quidem,
quae  doli,  vel  fraudis  habent  mentionem.  Ulpian.  in  fr.  5.  §.  1.
D.  eod.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer