Metadaten : Scheurl, Christoph Gottlieb Adolf von: Lehrbuch der Institutionen

3.

38
antiqua,  quae  regia  nuncupabatur,  omne  jus  omnisque  potestas ¬
  populi  Romani  in  imperatoriam  translata  sunt  potestatem,
nos  vero  sanctionem  omnen  non  dividimus  in  alias  et  alias  conditorum ¬
  partes,  sed  totam  nostram  esse  volumus,  quid  possit  antiquitas ¬
  nostris  legibus  abrogare?  Et  in  tantum  volumus  eadem
omnia,  quum  reposita  sunt,  obtinere,  ut  etsi  aliter  fuerant
apud  veteres  conscripta,  in  contrarium  autem  in  positione  nostra ¬
  inveniantur,  nullum  crimen  scripturae  imputetur,  sed  nostrae -
  electioni  hoc  adscribatur.  (§.  8)  Nulla  itaque  in  omnibus ¬
  praedicti  codicis  membris  antinomia  (sic  enim  a  vetustate
graeco  vocabulo  nuncupatur)  aliquem  sibi  vindicet  locum,  sed
sit  una  concordia,  una  consequentia,  adversario  nemine  constituto. -
  Const.  Deo  auctore  §§.  4-8.  (L.  1  C.  de  vetere
jure  enucl.  1,  17.)
Sed  quum  prospeximus,  quod  ad  portandam  tantae  sapientiae
molem  non  sunt  idonei  homines  rudes  et  qui  in  primis  vestibulis ¬
  legum  stantes  intrare  ad  arcana  eorum  properant  et  aliam
mediocrem  emendationem  praeparandam  esse  censuimus,  ut  sub
ea  colorati  et  quasi  primitiis  omnium  imbuti,  possint  ad  penetralia ¬
  eorum  intrare,  et  formam  legum  pulcherrimam  non  conniventibus ¬
  oculis  accipere.  Et  ideo  Triboniano  viro  excelso,
qui  ad  totius  operis  gubernationem  electus  est,  nec  non  Theophilo ¬
  et  Dorotheo,  viris  illustribus  et  facundissimis  antecessoribus -
  accersitis  mandavimus,  quatenus  libris,  quos  veteres  composuerunt, ¬
  qui  prima  legum  argumenta  continebant,  et  Institutiones ¬
  vocabantur,  separatim  collectis,  quidquid  ex  his  utile  et
aptissimum  et  undique  sit  elimatum,  et  rebus  quae  in  praesenti ¬
  aevo  in  usu  vertuntur,  consentaneum  invenitur,  hoc  et
capere  studeant  et  quatuor  libris  reponere  et  totius  eruditionis ¬
  prima  fundamenta  atque  elementa  ponere,  quibus  juvenes
suffulti  possint  graviora  et  perfectiora  legum  scita  sustentare.
Admonuimus  autem  eos,  ut  memores  etiam  nostrarum  fiant
constitutionum,  quas  pro  emendatione  juris  promulgavimus,  et  in
confectione  Institutionum  etiam  eadem  emendatione  ponere
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer