INSTITUTIONES IURIS ROMANI PRIVATI.
332
non restituit, quod ex alieno negotio percepit *). Veniunt in hoc
judicium et fructus et usura veluti ob moram vel si in proprios
usus pecunias converterit ?
Contraria negotiorum gestorum actio competit ei, qui utiliter
negotia gessit alterius, ad consequendas impensas et omne id,
quod ei ob gestum a se negotium abest vel abfuturum est 3).
Qui non alterius sed sui contemplatione eius negotium gessit,
licet ipse teneatur, non in id, quod ei abest, sed in quantum
alter locupletior est, habet actionem 4). Utraque negotiorum gestorum ¬
actio bona fidei est, et tam in quam ad heredes transit 5)
§. 1165. Cum tutoris officium sit, ut finita tutela rationes reddat ¬
eorum, quæ fecit, vel facere neglexit et ea, qua pupilli sunt,
ei restituat; actio tutelæ directa in eum pupillo competit 6). Quarum ¬
rerum nomine vero in hoc iudicio ratio reddi debeat, ex
iis cognoscere licet, qua superius (§. 224. seq.) de administratione ¬
et periculo tutorum retulimus i. e. quoties culpa ei obiici
potest, veluti cum non idonee auctoritatem pupillo accommodavit ¬
?), item cum rationes actus sui non confecerit et pupillo reddiderit, ¬
aut si factas non exhibeat 3) ; denique et usurarum nomine, ¬
idque semper, cum tutor in mora restituendi sit: iudicium
tutela enim bona fidei est 9). Si tutor in dolo versetur, in litem
iuramento locus est 10)
§. 1166. Finita tutela etiam locum habet actio de rationibus
distrahendis contra tutorem, qui rem quandam ex bonis pupilli
abstulit **), nec in rationes retulit. Est ea in duplum: hoc autem
de duplo pretii rei, non eius, quod interest, accipi debet *2): neque ¬
totum pœna est, sed etiam rei persecutionem continet 13). In
heredem caterosque successores actio non datur, quia pœnalis
est ; nilominus autem perpetua est *4)
1) Fr. 1. §. 8.—10. fr. 6. §. 28. fr. 11. D. h. t.
2) Fr. 6. §. 12. fr. 8. §. 1. fr. 31. §. 3. D. h. t. c. 24. C. 4. §.1 (de usur.).
3) §. 1. I. 3, 27 (de obl. quæ quasi ex contr.). fr. 2. fr. 27. pr. fr. 28.
D. h. t. c. 10. C. eod.
Fr. 6. §. 3. D. h. t.
Fr. 3. §. 7. fr. 7. D. h. t. §. 28. I. 4, 6 (de action.).
D. 27, 3 (de tutelæ et rat. distr. actione).
Fr. 1. §. 1. D. h. t. o. 9. C. eod.
Fr. 1. §. 3. D. h. t. fr. 7. D. 26, 7 (tit. cit.).
9) Fr. 7. §. 15. D. eod. c. 4. C. 5, 56 (de usur. pup.). §. 28. I. 4, 6 (de
act.). fr. 32. §. 2. D. 22, 1 (de usur.)
10) C. 1. 4. C. 5, 53 (de in lit. iurando).
11)
Fr. 1. §. 19.—29. fr. 2. pr. §. 1. D. h. t. (27, 3).
12) Fr. 1. §. 20. D. h. t.
13) Fr. 2. §. 2. D. eod.
14) Fr. 1. §. 23. eod. Paul. II. tit. 3. §. 1.