Inhaltsverzeichnis : Becher, Johann Joachim: Joh. Joachimi Beccheri ... physica subterranea profundam subterraneorum genesin ...

N.

N.
4.

44
Physice  Subterranee
raneorum  genesin  proxima,  nempe  in  tres  illas  ter
ras,  de  quibus  in  sequenti  Sectione  agemus,  disposita ¬
  movetur:  &  agit.  Ut  autem  à  demonstratione
evidentiori  exordium  capiamus,  communia  primum ¬
  considerabimus,  quae  circa  mixtionem  aquae
&  terrae  mineralis  occurrunt.  Manifestum  enim  est
aquam  communem,  Vitrioli,  Aluminis,  Boracis,
Nitri,  Salis  aliorumque  succorum  subterraneorum
mixta  ingredi;  &  experientia  indies  confirmat,  in
acidulis  &  thermis  id  contingere.  Cum  enim  aqua
suapte  natura  non  talis  sit,  sequitur  eandem  mineralibus ¬
  terris  imbui  &  tingi;  nempe  cum  per  venas
minerarum  currit,  infici:  de  qua  mixtione  jam  prae
liminariter  agemus,  deinde  specialiora  proferemus,
quomodo  nempe  terrae  minerales,  mediante  aquâ,  in
ordine  ad  subterraneorum  genesin  producanti
&  moveantur.  Quantum  ergo  acidulas  &  thermas, ¬
  tinctas  nempe,  aquas  communes,  mineralibus
terris,  attinet;  harum  mixtionem  &  imbutionem
jam  paucis  ante  dedimus,  aquam  nempe  communem ¬
  per  venas  minerales  currere,  &  in  cursu  suo
nonnihil  de  terris  mineralibus  solvere:  &  haec  quidem ¬
  opinio  communis  est,  &  irrefragabilis  videtur. ¬
  Sed  revera,  si  accuratius  examinetur,  multum
dubietatis  habet;  copiosissime  enim  aliquas  acidulas ¬
  à  multis  seculis  fluxisse  scimus,  quarum  conten
ta  terrea,  si  inspissata  in  uno  loco  simul  forent,  vastissimos ¬
  montes  mole  sua  aequare  crederem:  neque
ullus  subterraneus  ductus  adeo  capax  esset,  aut
tam  dives  vena,  quae  non  temporis  tractu  elixare
tur;  cum  in  salinis,  ingentissima  spatia  una  aquae  dulcis ¬
  immissione  prorsus  elixari  cernamus,  adeo  ut
secundâ  aquae  immissione  ea  insipida  maneat:  cùm
econtra  acidulas  &  thermas  à  tot  seculis  fluxisse,  &
conten¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer