39
habeat, hi cum illis, qui ex posteriori matrimonio sperantur, ¬
vnione prolium perinde, ac si vterque liberos ex
priori matrimonio habuillet, parificantur, eadem iura intuitu ¬
noui parentis adipiscuntur, quae habituri fuissent
liberi ex isto matrimonio, si ex eo quidam nati essent;
paucis: considerantur, ac si ex isto matrimonio et ipsi
nati et vtriusque parentis liberi proprii essent; ergo etiam
parenti, qui neque liberos ex priori matrimonio habuit,
neque ex posteriori suscepit, ab intestato succedant oportet. ¬
Fieri enim vtique potuisset, vt et multo plures,
quam ab vno parente allati, nati fuissent ex matrimonio ¬
hoc posteriori, tunc hi illis,
portionem ipsis ab intestato ¬
debitam quam maxime fuissent imminuturi; cui
vero damnum ferendum, cur illi lucrum non cedat?
praesertim si principia de communione bonorum simul
digne perpendantur, considereturque, quod euentu fortuito ¬
natura et indoles negotii cuiusdam, iuris intellectu,
mutari non possit.
Quod denique, si etiam quantocunque numero liberi ¬
ex posteriori matrimonio nascantur, vnio prolium
ideo non dissoluatur tam ex hoc ipso Spho quam Spho
24 apparet.
§. 35