Full text: Rose, I. F. C.: De genuina unionis prolium indole et de iuribus atque obligationibus, quae per eam tam intuitu parentum unientium, quam liberorum unitorum stabiliri iure vel iniuria dicuntur

sint allati, nec ne? Priori casu vnionem prolium dissolui 
negant, eamque potius intuitu liberorum allatorum fir 
mam manere contendunt, posteriori casu dissolui eam 
concedunt II). Quam verum id etiam sit, eorum ta 
men ratio, cur primo casu non dissoluatur, minus ido 
nea et minus adaequata mihi videtur. Rationem enim 
esse dicunt, quod alias vnio prolium conditionalis esse 
deberet, conditionalis vero esse non posse, quia ad exem 
plum adoptionis inita esset, quae ceu actus legitimus 
conditionem non reciperet. Quas nugas non curans 
rationem potius in natura, indole et fine vnionis pro 
lium positam esse, sum persuasus; ex qua ratione etiam 
sic distinguentibus quidem quodammodo accedo, quin 
tamen negarem pacto expresso ita conuenire pacilcentes 
posse, vt, si nulli liberi ex matrimonio posteriori seque 
rentur, vnio prolium extinguatur. 
§. 17. 
Sed nec ita distinguendo res acu tacta nec exhausta 
mihi videtur. Meo potius iudicio et haec consideratio 
in computum venire debet. Quodsi nempe alter tan 
tummodo vnientium iam ex priori matrimonio liberos 
ha 
/I) STRYCK cit. loc. §. 31. ibique allegati cum ipso consentiente.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer