Full text: Rose, I. F. C.: De genuina unionis prolium indole et de iuribus atque obligationibus, quae per eam tam intuitu parentum unientium, quam liberorum unitorum stabiliri iure vel iniuria dicuntur

lure germanico vero, quo omnia omnino pacta 
honesta tam valida sunt, vt et actionem producant, 
res plane omni dubio caret c). 
§. 2. 
Maxima autem disserentia inter vtrumque ius, ra 
tione pactorum suecessoriorum inuenitur. Ius enim ro 
manum illa tanquam vota captandae mortis, ideoque 
iam bonis moribus contraria et tristissimi periculosique 
euentus credebantur, generatim inualida declarat d). 
Ad quod accedit, quod testamenti factio praecipua ci 
vium romanorum praerogatiua et quasi iuris publici 
censebatur, qua nemo pacto vel alio quocunque mo 
do posset priuari. Sed Germaniae constanti vlu haec 
pacta iam inde ab antiquissimis temporibus valida sunt 
reputata e). Germani vota captandae mortis vti et 
do 
) Hodie itaque hereditas ex triplici capite deferri potest, scilicet ex 
pacto, ex testamento et lege, seu ab intestato. 
d) lus romanum tamen non omnia pacta successoria improbare vide 
tur l. 15. 19. 30. C. de pact. Adquisitiua vero -si a militibus 
discesseris, cit. l. 19. — omnia reprobauit. Quae pacta succellor: 
vero jure romano non sunt reprobata, meo iudicio hoc nomine vix 
insigniri merentur. 
e) Tacitus de morib. german. c. 20. Lex Salica. Tit. 49. Ripuar. 
Tit. 48. Angl. et Verinor. Tit. 13. Formul. Marculfi. Lib. I. c. 12. 
lib. II. c. 7 et 13.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer