a. rotae pedum
duodenum
b. epistylium
c. chodixqua
uertitur in ar
milla
flichr.
LIBER
us ctesiphontis Methagenes transtulit eam rationem e scaporum vectura etiam
in epistyliorum deductione, Fecit enim rotas circiter pedum duodenum, &
epistyliorum capita in medias rotas eadem ratione cum chodacibus & armillis -
inclusit, Ita cum trientes a bubus ducerentur in armillis inclusi chodaces -
uersabant rotas, Epistylia vero inclusa vti axes in rotis eadem ratione
qua, scapi sine mora ad opus peruenerunt, Exemplar autem erit eius quem
admodum in palestris cylindri exaequant ambulationes, Neque hoc potuisset
heri nisi primum propinquitas esset, Non enim plus sunt ab lapicidinis ad
fanum quam milia passuum octo, nec ullus est cliuus sed perpetuus campus.
P01
1
Nostra uero memoria cum colossici apollinis in fano basis esset a vetustate
difracta, & metuentes ne caderet ea statua & frangeretur locauerunt ex eisdem -
lapicidinis basim excidendam, Conduxit quidam paconius, Haec autem
basis erat longa pedes duodecim, lata pedes octo, alta pedes sex, Quam Paconius -
gloria fretus non vti methagenes apportauit, sed eadem ratione alio ge
nere constituit machinam facere, Rotas enim circiter pedum quindeci fecit
& his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos sextantales ab rota
ad rotam ad circinu copegit, ita uti fusus a fuso no distaret pedem vnu, Deinde
circa fusos funem inuoluit, & bubus iunctis funem ducebat, ita cum explicaretur