198
Merkel,
mittere: Qui 'propter nomen suum res aut parentes reliquerit,
centuplum insuper et vitam aeternam accipiet. Igitur ego in
Dei nomen fatimur nos donare atque donavimus basilicam illius
sancti, ubi ille presbiter ad diem praesentem custos4) esse vide-
tur, rem meam in loco nuncupante illo in pago illo in centena
illa, quem de parte genetoris mei illius quondam mihi legibus
obvenit. Et est in jam dicta rem tam terris domibus etcet.,
quicquid ad diem praesentem in ipsa rem superius conscripta
nostra videtur esse possessio vel regit dominatio; ad jam dictam
basilicam sancti illius plenius roboravimus.
3. Item donatio.
Priscorum patrum sanxit auctoritas, ut unusquisque homo
de rebus suis propriis, ubicumque voluerit dare aut delegare,
per cartarum saerie Christo praesule plenius roboretur. Igitur
ego in Dei nomine constat nos vendere atque dedimus basilice
sancti illius campo meo in loco nuncupante illo in pago illo in
centena illa, quem ante hos annos datam ea pecunia de homine
alico illo per vinditionis titulum visus sum conparassem. Et est
ipse campus per loca designata de uno latus terra illa, et de
alio latus strata publica de uno fronte terra sancti illius et de
altero fronte ad heredes illius. Sicut superius diximus pro re-
medium anime meae ipsi basilice donavimus atque transfundimus.
Unde post hanc diem praefata basilica vel ei qui custodes, ha-
beant teneant atque possideant vel quicquid exinde facere decre-
verint, liberam in omnibus perfruantur arbitrium, siquis vero,
quod fieri esse non credo, et quod sequitur.
4. Item donatio.
Si aliquod de rebus nostris locis sanctorum vel in substan-
tia pauperorum adferimus, hoc nobis procul dubio in aeternam
beatitudinem retribuere confidimus.
5. Item alio modo.
Si facultates mundi nolumus dimissuri erimus, quanto ma-
gis praeparare deberimus, ubi divitias aeternales conquirere va-
4) Codex crustor.