über den Nechtsspruch der Minucier.
193
nuenses, in Yituriorum agro agrum culturi et pecus pasturi, a
Yituriis admissi non fuerant. A verbis ad manus et iniurias ven-
tum erat. Genuensium magistratus pro imperio, quo tum erant
ante imminutam priscam municipii sui libertatem 105), in vincula
publicam) coniecerant castellanos, qui cives suos male accepisse
aut confessi erant, aut iudicati. Hi itaque sunt, qui a Genuen-
sibus solvi mitti liberari que107) iubentur, ante Idus Sextiles pro-
ximas, C. Licinio Geta, Q. Fabio Maximo consulibus. Quodsi
Kalendis Sextilibus Q. Caecilio Metello, Q. Mucio Scaevola con-
sulibus controversiam ortam esse recte vidimus, consequens est,
annalem Yituriis, ob illatas Genuensibus iniurias I08), vinculorum
poenam infligi. Confirmantur itaque in hac causa Genuensium
leges, Hornae enim tum iniuriae, lege Cornelia nondum lata,
pecunia aestimabantur. Quod ius iniuriarum observatum puto
ad id tempus, quo civitate Qenuenses accepta, suis legibus uti
desierunt109).
Ultimo loco sententia primo quoque die partibus permittit
de iniquitate queri. Nam in compromissis quoque adiiciebatur
interdum, ut liceret amplius peti110). Ceterum in verbis hisce
aeri incidendis antiquum sculptorem lapsum esse supra indicavi.
los) Ulpian. L. 12. D de iurisd. (2, 1). L. 15. §. 39. D de iniur. (47,
10). Diligenter et ingeniose, ut solet, de hac re disputavit Puchta in
libro, cuius titulus est ‘Cursus der Institutionen,1 p. 398 seq.
106) Venuleius L. 224. D de V. S. (50, 16).
10T) Formula sollennis. Venuleius L. 10. de custodia reor. (48, 3).
Gaius L. 48. D de V. 8. (50, 16), Gaius III, 174.
108) Ita enim Genuensium iniurias accipio cf. Ulpian. L. 15. §. 6. D
ad L. Iui. de adult. (48, 5). Collat. IV, 12.
109) cf. Gellius noct. Att. IV, 4. Nec me fugit, aliter iudicatorum
vincula explicari posse ex mente legis duodecim tabularum. Quid autem
lex publica populi Romani ad liberam civitatem, quae suis legibus mori-
busque uteretur? Cf. lex Antonia de Termessibus maioribus Pisidis lata
V. 8. 9. (in Mommsenii corp. inscr. lat. n. 204. p. 114).
no) Ulpian. L. 4. §.. 3. D de doli exc. (44, 4).
Zeitschrift für Rechtsgeschichte. I.
13