Full text: Zeitschrift für Rechtsgeschichte (Bd. 1 (1862))

über den Nechtsspruch der Minuerer.
praestent, atque eeteri Eangenses. Nam et inter privatos iudex,
apud quem de possessione fundi agitur, illud scilicet requirit,
uter litigatorum eum fundum easve aedes per id tempus, quo
interdictum redderetur, nec vi, nec clam, nec precario possede-
rit95). Secundo loco de illo cavent Minucii, ne maior pars ca-
stellanorum alium quem in agrum publicum colendi causa intro-
mittere velit, nisi aut Viturium, hoc est suum civem, nam
Langenses Yiturios coniunctam rem publicam habuisse docui, aut
Genuensem, quia Genuensium is ager fuerat. In summa vero
monendum est, quae de culto agro singulis attribuendo dicta
sunt, ea non sic accipi oportere, quasi ea lege possessio data
fuisset, ut, quamdiu inde vectigal praestaretur, neque ipsi con-
ductori nec heredi eius praedium auferre licerettJ). Neque enim
in ipso agro, neque in vectigali inde pendendo locationis eon-
ductionisve vestigium invenio. Simili itaque condicione 'fuerunt
possessores, atque in publicis populi Romani agris, qui aeque
non conductione tenebantur, sed occupatione97). Ea modo diffe-
rentia erat, quod ius vectigalis ex agris publicis populi Romani
praestandi, mancipibus locabatur a censoribus, e Genuatium vero
agris citra publicanorum interventum vectigalia praestabantur.
Compascuus deinde ager dicebatur in coloniis, qui a divi-
soribus agrorum relictus erat ad pascendum communiter vicinis98).
Huius agri proprietas ad vicinorum fundos pertinebat, sed in
commune, propter quod ea compascua multis locis in Italia com-
munia appellabantur, in Etruria communalia, quibusdam provin-
ciis pro indiviso "). Ab his privatis distabant compascua publica,
quorum proprietas ad ipsam coloniam pertinebat. Haec singuli
fundi beneficio coloniae habebant: nam et vectigal, quamvis exi-
guum , inde praestabant 10°). Paullo alia causa erat agri com-
pascui Vituriorum. Is neque universitati eorum, neque singulis
datus assignatus erat, sed publicus manserat Genuatium. Unde

«») Gaius IV, 166.
96) Gaius HI, 145. Paullus L. 1. D si ager vect. (6, 1). Scaevola
L. 31. D de pignoribus (20, 1).
9r) Appian. de bellis civ. I, 7. Festus v. possessiones, p. 241 M.
98) Isidori orig. XV, 13.
") Frontin. p. 15, 7. Aggenn. p. 79, 21.
10°) Hygin. p. 202 , 4.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer