190
Rudorfs,
perspicio89), et arva complectitur et vineas. Eo agro res publica
Langensium non ad tutelam castellorum utebatur, sed possessio-
nem singulis concedebat precario, singuli universis pro portione
vectigal pendebant, universam vectigalium summam Langenses
Genuam in publicum dabant90). Haec consuetudo Minuciorum
sententia confirmatur. Attribuendae possessionis ius datur maiori
parti Langensium Yituriorum. Quo nomine primum comitia in-
tellegenda puto, non ordines, praesertim quum et lege Iulia mu-
nicipali lata comitiorum, iura non omnino abolita sint91) deinde
id refero ad omnes castellanos, non ad duas partes. Quod enim
lege Iulia municipali cavetur, ut ordo non aliter habeatur, quam
duabus partibus adhibitis, id ad ordines pertinet, non ad popu-
los 92). Ceterum maioris partis sententia non in ordinibus solis,
verum etiam in comitiis praevaluit. Est enim notissima iuris
regula, qua referendum est ad universos, quod publice fit per
maiorem partem93), tametsi in ordinibus quoque, quod maior
pars curiae effecit, pro eo habetur, ac si omnes egerint91). In
duabus vero rebus restringitur maioris partis Langensium Yitu-
riorum arbitrium. Primum enim vetantur eos Genuates aut Vi-
turios excludere, qui Ealendis Sextilibus L. Caecilio Q. Mucio
consulibus, hoc est, quum oriretur controversia, in possessione
quoquo modo fuerint, modo vectigal pro sua portione perinde
assignatur. Si quid enim amari incertique soli est, id assignatione non
datur.1 Frontin. p. 12, 12 Iter ad culturas accedens, vel circumactus
aratri.* [Auctor de colon, p. 234. 9 ‘Fundis, oppidum — ager eius
iussu Augusti veteranis est cultura adsignatus: ceterum in eos iure et
in publicum resedit’ i. e. cultus ager colonis datus, incultus oppidanis
et rei publicae eorum relictus est. 236, 14. ‘Praeneste oppidum ager
eius in iugeribus est adsignatus [ubi] cultura [est], ceterum in abso-
luto est relictum circa montes’. 257, 19 ‘Potentinus ager in iugeribus et
limitibus intercisivis est assignatus ubi cultura: ceterum in absoluto re-
mansit. reliqua in montibus censuerunt. et multa loca hereditaria acce-
pit eorum populus.’]
89) Siculus Flaccus p. 152, 18. ‘in vineis aliisque culturarum ge-
neribus.’
90) Simile quid occurrit in Lege agr. c. 16.
91) Lex Iulia municipalis lin. 84. 98. 99. Decreta Fisam I, p. 35.
36. II, 18-20. (Haubold.)
9B) Ulpianus L. 3. D de decretis ab ordine (50, 9).
•*) Ulpianus L. 160. §. 1. D de R. I (50, 17).
94) Scaevola L. 19. D ad municipalem (50, 1).