Fünft. B. Erbrecht. Eigentliche Erbfolge. §. 198. 443
Sed illa quidem duo genera in desuetudinem abierunt;
hoc vero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum
est. Sane nunc aliter ordinatur, atque olim solebat. Namque ¬
olim familiae emtor, id est, qui a testatore familiam
accipiebat mancipio, heredis locum obtinebat, et ob id ei
mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet.
Nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam
legata relinquuntur, alius, dicis gratia, propter veteris juris
imitationem, familiae emtor adhibetur. Eaque res ita agitur.
Qui facit, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, quinque
testibus, civibus romanis puberibus et libripende, postquam
tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam ¬
suam. In qua re bis verbis familiae emtor utitur:
familiam pecuniamque tuam endo mandatam tutelam -
custodelamque meam recipio eaque quo
tu jure testamentum facere possis, secundum legem -
publicam, hoc aere, et ut quidam adjiciunt, aeneaque ¬
libra esto mihi emta. Deinde aere percutit
libram idque aes dat testatori, veluti pretii loco. Deinde
testator, tabulas testamenti tenens, ita dicit: haec ita, ut
in his tabulis cerisve scripta sunt, ita do, ita
lego, ita testor, itaque vos, Quirites, testimonium -
mihi perhibetote. Et haec dicitur nuncupatio.
Gai. Comm. lib. II. §. 101—105.
Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad jus
civile referebantur. Postea vero ex edicto praetoris alia
forma faciendorum testamentorum introducta est. Jurè enim
honorario nulla mancipatio desiderabatur, sed septem testium ¬
signa sufficiebant, cum jure civili signa testium non
erant necessaria.
Sed cum paullatim, tam ex usu hominum, quam ex
constitutionum emendationibus, coepit in unam consonansiam
jus civile et praetorium jungi, constitutum est cet. §. 2. et 3.
Inst. II, 10. de testamentis ordinandis.
7