Inhaltsverzeichnis : Becher, Johann Joachim: Joh. Joachimi Beccheri ... physica subterranea profundam subterraneorum genesin ...

N.
20.

Physice  Subterranee
402
in  medium  proferemus,  quae  de  Mercuriis  corporum ¬
  p.  428.  429.  430.  431.  Lectori  obtrudit:  atque  sine ¬
  ulla  ratione  &  experientia  inter  Non-entia  Chymica ¬
  ponit,  &  sic  expresse  testatur,  experientiam
talium  operationum,  apud  se  magnum  non-  ens  esse.
Ne  vero  Aristotelicis  argutiis,  distinctionibus,  &
inanibus  verbalibus  limitationibus,  &  exceptionibus ¬
  elabatur;  paucis  præeliminariter  repetemus,
quae  hujus  libri  sectione  tertia,  capite  quinto,  contra ¬
  imperitos  Aristotelicos,  &  Chymicos,  circa  principiorum, ¬
  &  entium  Chymicorum  definitionem,
&  realem  existentiam  proposuimus.  Nempe  nos
sal,  sulphur  &  Mercurium,  ut  subjecta  communia,
non  pro  principiis  primis  metallorum  statuere;  deinde, ¬
  haec  subjecta  decomposita  esse,  &  ex  partibus
constare:  Tertio,  ipsas  partes  ante  decompositionem
&  mixtionem  non  ipsum  formale  decompositum
constituere,  quod  oritur  post  decompositionem;  id
est,  partes,  quae  mixtum  salis,  sulphuris  vel  Mercurii ¬
  ingrediuntur,  non  constituere  ipsum  subjectum, ¬
  antequam  ingrediantur,  &  cum  adhuc  divise
sunt.  Sicut  partes,  quae  ad  horologium  spectant,  ante ¬
  combinationem,  inprimis  quaelibet  particula  per
se,  totum  horologium  vocari  nequit.  Jam  praemissa
hac  trina  cautela  &  praemonitione,  non  pugnabo
cum  Rolfincio,  utrum  commune  sal,  sulphur  &
Mercurius,  utrum  inquam  talia  subjecta,  vel  principia ¬
  remota,  vel  principiata  propinqua  metallorum ¬
  sint.  Satis  loco  citato  mentem  nostram  exposuimus; ¬
  nec  secundum  negabit  Rolfincius,  praetata
tria  subjecta,  non  simplicia  mixta  esse,  sed  composita, ¬
  &  ex  partibus  constare:  nec  &  tertium  oppugnabit, ¬
  partes  divisas,  ante  actum  mixtionis,  totum
non
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer