& GEOMETRICAE ELEMENTA. LIB. I.
127
que varios Vortices componerent. Postea particulas hasce
aequales, intestino motu attritas, resolvit in globulos diversae ¬
magnitudinis, quas omnes secundi elementi vocat;
& fluidum quoddam ex partibus irregularibus minutissimis
ab angulis globulorum detritis & maximâ celeritate in
omnes partes motis constans, quòd materiam primi elementi ¬
dicit. Cumque hujus major suppeteret copia, quam
quae interstitiis globulorum implendis sufficeret, reliqua
versus centrum detrudebatur à globulis à centro, ex motu
circulari, recedentibus, ibique in corpus sphaericum collecta ¬
corpus Solis cujusdam in cujusvis Vorticis centro
constituit. Praeter motum aequalem, particulis circa centrum ¬
Vorticis primitus impressum, Sol, modo in Vorticis ¬
centro genitus, & in eandem partem cum reliqua
Vorticis materia circa suum axem revolutus, & semper
aliquid sui per angustos meatus qui sunt inter globulos
secundi elementi versus Eclipticam, sive circulum inter
polos medium, emittens, (tantundem à vicinis Vorticibus ¬
ad polos recipiens,) vim habet secum rapiendi globulos ¬
istos; viciniores quidem celerius, remotiores autem ¬
tardius. Cum autem inferiores globuli materiae coelestis ¬
celerius moveantur quam superiores, debent etiam
esse minores. Si enim essent majores vel aequales, hoc
ipso haberent plus virium, ideoque ex vi centrifuga superiores ¬
evaderent. Atque haec omnia in quovis Vortice
ita se habebunt (ut dictum est) usque ad certum terminum, ¬
ultra quem globuli superiores inferioribus celerius
moventur, & quantum ad magnitudinem sunt aequales.
Terminum hunc in Solis Vortice circa Saturni orbem aut
paulo ultra constituit.
Hisce positis, si contingat sidus aliquod, quod in centro ¬
sui Vorticis positum Solis vicem gerit, maculis obvolutum ¬
atque sic debilitatum à Vortice Solis vicino devictum ¬
abripi; si sidus hoc minoris agitationis sit capax,
sive minus habeat soliditatis, quam globuli secundi elementi, ¬