Full text: Volume (4 (1914))

496

Miszellen.

videre, dantes sibi vestras literas obligationis in testimonium super eo.
Alioquin pro nostri iuris conservatione vias et modos excogitabimus,
quibus vos ad faciendum id, quod petimus, fin aliter compellemus.
II.
Elizabeth et Viridis, dei gratia ducisse Austrie etc. religioso in
Christo fideli suo devoto —- — praeposito monasterii canonicorum
regularium ordinis sancti Augustini Newnburge Pataviensis diocesis
salutem in domino cum bonorum omnium incremento. Devotionis tue
sinceritas, qua apud nos fidelium nostrorum testimonio commendaris,
iugiter nobis fiduciam parit indubiam ea ab exauditionis tue reportare
beneficio, quod pietatis zelo nostrarum precum studio desideravimus
obtinere. Quod igitur discretus vir Io. noster capellanus domesticus
literarum scientia et morum laudabilium titulo insignitus beneficium
ecclesiasticum non habeat pro decenti statu et suorum exigentia
meritorum, devotioni tue pro ipso dirigere duximus primarias preces
nostras affectu pleniori quo possumus exorantes, quatenus eidem dicta-
rum nostrarum precum interventu fervido de beneficio tui patronatus
curato vel simplici vacante ad praesens vel vacaturo proximo, quod
ipse per se vel unum procuratorem acceptandum duxerit, velis libera-
liter providere, nobis in hoc exhibitionem singularem benivolentiae
faciendo, adeo prompte et gratuito, quod in tuis et dicti monasterii
negotiis promotive intercessionis officium apud conthorales nostros
inclitos interponere ex debito habeamus. Datum.
M.
Albertus etc. venerabili et religioso in Christo Rudolffo abbati
monasterii ad Sanctum Lambertum ordinis sancti Benedicti Salcz-
burgensis diocesis salutem et gratiam cum bonorum omnium incremento.
Recolenda progenitorum nostrorum prioritas nedum in terrarum suarum
regiminis exordio, sed et singulorum praelatorum suorum promotionibus
praelatis eisdem super promotione unius persone solebat primarias
suas preces dirigere et cum promptitudine exaudiri. Nos igitur novum
deo disponente principatuum nostrorum regimen iam ingressi te pre-
latum novum nobis sincere in Christo dilectum, cui virtutum et pro-
bitatum tuarum meritis exigentibus in praelationis tue exordio salutem
utriusque hominis exoptamus, iuxta praescriptam consuetudinem appro-
batam et laudabilem huiusmodi geminarum precum nostrarum primitiis
duximus convenire. Indubie tenentes, quod gemino etiam, ymmo
cumulato promptitudinis munere nostrum studeas desiderium adimplere,
praesertim cum etiam nostre opitulationis praesidium adhibuerimus,
quo salubrius praelationis tue apicem conscendisti. Itaque in personam
dilecti nostri Martini quondam Vlrici notarii de Vienna clerici Pata-
viensis diocesis, iuvenis admodum bone indolis, quem speramus con-
cedente deo in virum bonum crescere, singulari favore intuitum diri-
gentes, tibi pro ipso duximus quo supra nomine instantissime suppli-
candum, volentes nihilominus, quatenus eidem de beneficio aliquo

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer