Full text: Volume (2 (1912))

Die Ordines der Kaiserkrönung.

39

venerit prosternat se in terram et prior diaconorum super eum dicit
letaniam quam require supra in titulo de ordinatione subdiaconi. Qua
finita episcopus Hostiensis dicit: „Pater noster. Et ne nos. V. Salvum
fac servum tuum Domine. R. Deus meus sperantem in te. V. Esto
ei Domine turris fortitudinis. R. A facie inimici. Y. Nihil proficiat
inimicus in eo. R. Et filius iniquitatis non nocebit ei. Y. Domine
exaudi. R. Et clamor. V. Dominus vobiscum. R. Et cum. Oremus.
Praetende quaesumus Domine famulo tuo N. dexteram celestis auxilii,
ut te toto corde perquirat et quae digne postulat, assequi mereatur.
Per Dominum. R. Arnen. Oremus. Actiones nostras, quaesumus Domine,
aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut omnis nostra actio a
te semper incipiat et per te cepta finiatur. Per Dominum. Arnen.*
Quo dicto vadunt ad altare sancti Mauritii, ubi Hostiensis epi-
scopus ungit in modum crucis cum oleo exorcizato brachium eius dex-
trum et inter scapulas dicens hanc orationem:
„Domine Deus omnipotens, cuius est omnis potestas et dignitas, te
sapplici devotione atque humillima prece deposcimus, ut huic famulo
tuo N. prosperum imperatoriae dignitatis concedas effectum, ut in tua
dispositione constituto ad regendam ecclesiam tuam sanctam nihil ei
praesentia officiant, futura nihil obsistant, sed inspirante spiritus sancti
dono populum sibi subditum aequo institiae libramine regere valeat
et in omnibus operibus suis te semper timeat tibique iugiter placere
contendat. Per Dominum in unitate eiusdem. R. Amen.“
Alia oratio. „Deus Dei filius Iesus Christus Dominus noster, qui a
Patre oleo exultationis inunctus est prae participibus suis, ipse per
praesentem sacri ungiminis infusionem Spiritus Paracliti super caput
tuum infundat benedictionem eandemque usque ad interiora cordis tui
penetrare faciat, quatenus hoc visibili et tractabili dono invisibilia
percipere et temporali regno iustis moderationibus executo aeternaliter
conregnare ei merearis, qui solus sine peccato rex regum vivit et
gloriatur cum deo Patre in unitate eiusdem Spiritus sancti per omnia
saecula saeculorum. R. Amen.“
His itaque peractis ascendit ad altare beati Petri, ubi summus
pontifex recipit eum ad osculum pacis sicut unum ex diaconis cardi-
nalibus, indeque procedat ad pulpitum seu ambonem, ubi thalamus
constructus de lignis et ornatus paliis esse debet ibique cum suis
archiepiscopis, episcopis, ducibus et optimatibus secundum loci capa-
citatem consistit. Primicerius autem et scola cantorum in choro prope
altare decantet introitum Kyrie eleison et dicto Gloria in excelsis Deo
summus pontifex dicit collectam illius diei et deinde hanc pro coro-
nando imperatore: „Deus regnorum omnium et christiani protector im-
perii, da servo tuo N. imperatori nostro triumphum virtutis tuae scienter
excolere, ut qui tua constitutione est princeps, tuo semper munere sit
potens. Per Dominum. R. Amen.“
Deinde cantato graduali et alleluja imperator ascendit processio-
naliter ad altare et ibi summus pontifex tradit ei gladium evaginatum
de altari sumptum, in traditione autem gladii curam totius imperii

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer